Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 32.31     

Genèse 32.31
Vulgate


1 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.Psaumes 91.11 Ephésiens 3.10 2 Rois 6.16-6.17 Hébreux 1.4 Psaumes 34.7
2 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei2 Samuel 2.8 Josué 21.38 Psaumes 148.2 1 Rois 2.8 Psaumes 34.7
3 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est CastraJosué 24.4 Genèse 25.30 Deutéronome 2.5 Genèse 33.14 Genèse 14.6
4 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis EdomEcclésiaste 10.4 Genèse 33.8 Proverbes 6.3 Exode 32.22 Genèse 32.5
5 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diemGenèse 33.8 Genèse 33.15 Genèse 31.16 Job 6.22 Ruth 2.2
6 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuoGenèse 33.1 Genèse 32.11 Genèse 27.40-27.41 Amos 5.19 Genèse 32.8
7 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis virisGenèse 35.3 Esaïe 28.26 Psaumes 55.4-55.5 Genèse 32.11 Psaumes 107.6
8 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmasMatthieu 10.16 Genèse 33.1-33.3
9 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabiturGenèse 31.42 Genèse 28.13 Genèse 31.13 Genèse 31.3 Genèse 31.53
10 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibiGenèse 24.27 Psaumes 18.35 2 Samuel 7.18 1 Timothée 1.12-1.15 Daniel 9.8-9.9
11 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regrediorPsaumes 59.1-59.2 Proverbes 18.19 Psaumes 16.1 Psaumes 43.1 Osée 10.14
12 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiisGenèse 28.13-28.15 Genèse 46.3-46.4 Exode 32.13 Genèse 32.6 Genèse 22.17
13 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potestGenèse 43.11 Proverbes 18.16 Proverbes 17.8 Proverbes 21.14 Proverbes 19.6
14 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suoGenèse 30.43 Genèse 31.9 1 Samuel 25.2 Job 42.12 Deutéronome 8.18
15 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 16 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decemEsaïe 28.26 Proverbes 2.11 Genèse 33.8-33.9 Matthieu 10.16 Psaumes 112.5
17 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregemGenèse 33.3
18 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequerisGenèse 32.4-32.5
19 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 20 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eumJob 42.8-42.9 Proverbes 21.14 Proverbes 15.18 Genèse 43.11 Proverbes 6.35
21 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 22 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in CastrisDeutéronome 3.16 Josué 12.2 Deutéronome 2.37 1 Timothée 5.8 Genèse 29.21-30.24
23 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc 24 transductisque omnibus quae ad se pertinebantOsée 12.3-12.5 Genèse 32.28 Genèse 32.30 Luc 13.24 Ephésiens 6.12
25 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque maneOsée 12.3-12.4 Genèse 32.32 2 Corinthiens 12.7-12.9 Luc 11.5-11.8 Genèse 19.22
26 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuitOsée 12.4 Psaumes 115.12-115.13 Psaumes 67.1 1 Chroniques 4.10 2 Corinthiens 12.8-12.9
27 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 28 ait ergo quod nomen est tibi respondit IacobGenèse 35.10 2 Rois 17.34 Genèse 17.5 Apocalypse 2.17 Esaïe 65.15
29 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebisLuc 1.19 Genèse 28.13-28.14 Genèse 32.26-32.27 Genèse 27.28-27.29 Genèse 28.3-28.4
30 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem locoGenèse 16.13 Nombres 12.8 Exode 24.10-24.11 Esaïe 6.5 Exode 33.19-33.23
31 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima meaGenèse 32.25 Juges 8.8 Psaumes 38.17 Genèse 19.23 2 Corinthiens 12.7
32 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede1 Samuel 5.5
33 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

Cette Bible est dans le domaine public.