Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 33.30     

Job 33.30
Vulgate


1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos auscultaJob 13.6 Psaumes 49.1-49.3 Job 34.2 Marc 4.9
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meisJob 3.1 Matthieu 5.2 Job 31.30 Psaumes 78.2
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquenturJob 27.4 Proverbes 20.15 Proverbes 8.7-8.8 1 Thessaloniciens 2.3-2.4 Proverbes 15.7
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit meGenèse 2.7 Job 32.8 Job 27.3 Psaumes 33.6 1 Corinthiens 15.45
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consisteJob 33.32-33.33 Job 32.1 Psaumes 50.21 Job 23.4-23.5 Job 13.18
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sumJob 4.19 Job 20.22 Exode 4.16 2 Corinthiens 5.1 Job 9.32-9.35
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravisJob 13.21 Job 9.34 Psaumes 88.16 Psaumes 32.4
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audiviDeutéronome 13.14 Jérémie 29.23
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in meJob 10.7 Job 16.17 Job 9.21 Job 29.14 Job 11.4
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibiJob 19.11 Job 13.24-13.25 Job 34.5 Job 10.15-10.17 Job 30.21
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas measJob 13.27 Job 31.4 Psaumes 105.18 Actes 16.24 Daniel 4.35
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homineRomains 9.19-9.21 Jérémie 18.6 Job 35.4 Job 1.22 Job 40.2
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibiJob 40.2 Esaïe 45.9 1 Corinthiens 10.22 Job 9.14 Esaïe 46.10
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetitPsaumes 62.11 Job 40.5 Luc 24.25 2 Chroniques 33.10 Jean 3.19
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectuloJob 4.13 Nombres 12.6 Genèse 20.3 Jérémie 23.28 Hébreux 1.1
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinamJob 36.15 Job 36.10 Esaïe 50.5 Psaumes 40.6 Luc 24.45
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbiaEsaïe 2.11 Matthieu 27.19 2 Corinthiens 12.7 Genèse 20.6 Actes 9.2-9.6
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium2 Pierre 3.15 Job 33.30 Job 33.22 Job 15.22 Actes 16.27-16.33
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facitJob 30.17 Job 5.17-5.18 Psaumes 119.71 Psaumes 38.1-38.8 Esaïe 27.9
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilisPsaumes 107.17-107.18 Amos 5.11 Genèse 3.6 Job 3.24 Jérémie 3.19
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabunturJob 19.20 Proverbes 5.11 Psaumes 22.15-22.17 Job 13.28 Psaumes 102.3-102.5
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis2 Samuel 24.16 Psaumes 30.3 Apocalypse 9.11 Job 33.28 Job 17.13-17.16
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatemMalachie 3.1 Ecclésiaste 7.28 Daniel 9.14 Actes 8.30 Ezéchiel 18.25-18.28
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitierPsaumes 49.7-49.8 Job 33.18 Job 36.10-36.11 Psaumes 86.5 Psaumes 86.15
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae2 Rois 5.14 Psaumes 103.5 Job 42.16 Josué 14.10-14.11 Osée 2.15
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suamPsaumes 50.15 Esaïe 30.19 Psaumes 30.5 Psaumes 91.15 Psaumes 28.1-28.2
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepiRomains 6.21 2 Samuel 12.13 Psaumes 14.2 Jérémie 2.8 1 Jean 1.8-1.10
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videretJob 33.22 Job 3.9 Job 33.24 Job 33.18 Esaïe 9.2
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulosEphésiens 1.11 Philippiens 2.13 1 Corinthiens 12.6 Job 33.14-33.17 2 Rois 6.10
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventiumPsaumes 56.13 Esaïe 38.17 Job 33.28 Jean 8.12 Job 33.24
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquarJob 32.11 Job 21.2 Job 13.6 Job 18.2
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustumJob 15.4-15.5 Job 22.5-22.9 Job 21.27 Job 27.5
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiamPsaumes 34.11 Proverbes 8.5 Proverbes 4.1-4.2 Proverbes 5.1-5.2 Psaumes 49.3

Cette Bible est dans le domaine public.