Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 26.34     

Exode 26.34
Vulgate


1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario faciesExode 36.8-36.19 Exode 26.36 Exode 26.31 Hébreux 9.23-9.24 Apocalypse 19.8
2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria1 Chroniques 17.1 Exode 26.7-26.8 2 Samuel 7.2 Nombres 4.25
3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebuntEphésiens 2.21-2.22 1 Corinthiens 12.12-12.27 Exode 36.10 Colossiens 2.19 Exode 26.9
4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulariExode 36.11-36.12 Exode 26.5 Exode 36.17 Exode 26.10-26.11
5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari 6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiatExode 26.33 Exode 36.13 Exode 39.33 Exode 35.11 Exode 36.18
7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculiExode 36.14-36.18 Exode 26.14 Exode 35.26 Esaïe 4.5 1 Pierre 3.4
8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omniumExode 26.2 Exode 26.13
9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices 10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur 11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiatExode 26.3 Exode 26.6
12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi 13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegensExode 26.8 Exode 26.2
14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibusExode 36.19 Exode 25.5 Exode 35.7 Nombres 4.10 Psaumes 121.4-121.5
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthimExode 36.20-36.33 Exode 26.22-26.29 Exode 40.17-40.18 Ephésiens 2.20-2.21 Nombres 4.31-4.32
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabunturExode 36.22 Exode 26.19 Exode 36.24
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subicianturExode 38.27 Exode 36.24-36.26 Nombres 4.31-4.32 Exode 27.12-27.18 Exode 27.10
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabiturPsaumes 133.1-133.3 1 Pierre 2.5 1 Corinthiens 3.16 1 Corinthiens 1.10 Exode 36.29-36.30
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi1 Corinthiens 9.19-9.20 Galates 6.1-6.2 Romains 15.1 Exode 36.31-36.38 Ephésiens 4.16
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureisExode 25.11-25.12
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum estExode 25.40 Actes 7.44 Hébreux 8.5 Exode 25.9 Hébreux 9.23
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum2 Chroniques 3.14 Exode 36.35 Matthieu 27.51 Lévitique 16.2 Exode 26.1
32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteasExode 36.38 Exode 26.37 Esther 1.6
33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividenturExode 40.21 Hébreux 9.2-9.3 Exode 25.16 Lévitique 16.2 Exode 27.10
34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorumExode 40.20 Exode 25.21 Hébreux 9.5
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonisExode 40.22 Exode 40.24 Hébreux 9.2 Exode 25.31-25.37 Hébreux 9.8-9.9
36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumariiExode 36.37 Psaumes 78.60 Exode 35.11 Exode 40.28-40.29 Exode 39.33
37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneaeExode 36.38

Cette Bible est dans le domaine public.