15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim Exode 36.20-36.33 Ephésiens 2.20-2.21 Nombres 4.31-4.32 Exode 25.5 Exode 26.18 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur Exode 36.22 Exode 26.19 Exode 36.24 18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur Exode 38.27 Cantique 5.15 Exode 40.18 Exode 26.37 Nombres 3.36 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 1 Corinthiens 1.10 Exode 36.29-36.30 Psaumes 133.1-133.3 1 Pierre 2.5 1 Corinthiens 3.16 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi Exode 36.31-36.38 Ephésiens 4.16 Nombres 3.36 Colossiens 2.19 Nombres 4.31 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis Exode 25.11-25.12 30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est Exode 25.40 Exode 25.9 Actes 7.44 Hébreux 8.5 Exode 40.2