Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Exode 36.31 Vulgate
1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit DominusExode 28.3 Exode 25.8 Exode 35.30-35.35 Exode 23.21-23.22 Exode 31.1-31.6 2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opusExode 31.6 1 Chroniques 29.5 Exode 25.2 Exode 35.2 Actes 6.3-6.4 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebatExode 35.29 Proverbes 8.15 Exode 35.5-35.21 Esaïe 50.4 Psaumes 5.3 4 unde artifices venire conpulsi2 Chroniques 24.13 Matthieu 24.45 Luc 12.42 1 Corinthiens 3.10 5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est2 Chroniques 24.14 2 Corinthiens 8.2-8.3 2 Chroniques 31.6-31.10 Exode 32.3 Philippiens 4.17-4.18 6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent2 Chroniques 31.10 8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymitaExode 35.10 2 Chroniques 3.10 1 Rois 6.23 Exode 25.22 Ezéchiel 10.1-10.19 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavitExode 26.3 Ephésiens 2.21-2.22 1 Corinthiens 12.27 Psaumes 133.1 1 Corinthiens 12.20 11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiterExode 26.4 12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerenturExode 26.5 Exode 26.10 13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculumEphésiens 2.20-2.22 1 Corinthiens 12.20 1 Pierre 2.4-2.5 14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculiExode 26.7-26.13 15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinisExode 26.14 20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantesExode 25.5 Exode 40.18-40.19 Nombres 25.1 Deutéronome 10.3 Exode 26.15-26.29 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulasExode 26.27 Exode 26.22 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulosEphésiens 4.15-4.16 Ephésiens 2.21 Ephésiens 2.19 Actes 4.32 1 Corinthiens 12.13 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulisExode 26.25 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculiExode 26.26-26.29 Exode 30.5 Exode 25.28 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mareExode 26.26 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit 35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctumMatthieu 27.51 Exode 26.31-26.37 Exode 30.6 Exode 40.21 Hébreux 10.20 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteisJérémie 1.18 37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumariiExode 26.36-26.37 Exode 40.28 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneasExode 27.10