Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Exode 4.1 Vulgate
1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus 2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga 3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses 4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam 5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob 6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis 7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae 8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis 9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem 10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum 11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris 13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es 14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde 15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis 16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent 17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa 18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
Retour de Moïse en Égypte
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam 20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua 21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum 22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel 23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum 24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum 25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es 26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem 27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum 28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat 29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel 30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo 31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt