Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 4.35     

Lévitique 4.35
Vulgate


Le sacrifice d’expiation

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
17 tincto digito aspergens septies contra velum
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Cette Bible est dans le domaine public.