Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 4     

Exode 4
Vulgate


1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus Exode 3.18 Actes 7.25 Exode 4.31 Ezéchiel 3.14 Jérémie 1.6
2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga Exode 4.17 Exode 4.20 Lévitique 27.32 Psaumes 110.2 Michée 7.14
3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses Exode 4.17 Exode 7.10-7.15 Amos 5.19
4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Actes 28.3-28.6 Jean 2.5 Psaumes 91.13 Luc 10.19 Genèse 22.1-22.2
5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob Exode 19.9 Exode 4.31 Genèse 12.7 Genèse 18.1 Genèse 26.2
6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis Nombres 12.10 2 Rois 5.27
7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae 2 Rois 5.14 Deutéronome 32.39 Matthieu 8.3 Nombres 12.13-12.15
8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis 2 Rois 5.7 Jean 12.37 Job 5.18 Exode 4.30-4.31 Esaïe 28.10
9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Exode 7.19-7.25 Exode 1.22 Matthieu 7.2
10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum Exode 6.12 Jérémie 1.6 Actes 7.22 Exode 4.1 2 Corinthiens 11.6
11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego Psaumes 94.9 Psaumes 146.8 Amos 3.6 Jérémie 1.6 Ezéchiel 3.26-3.27
12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris Jérémie 1.9 Marc 13.11 Matthieu 10.19-10.20 Esaïe 50.4 Luc 21.14-21.15
13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es 1 Rois 19.4 Jérémie 1.6 Genèse 24.7 Jérémie 20.9 Ezéchiel 3.14-3.15
14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Exode 4.27 2 Corinthiens 2.13 1 Rois 11.9 Exode 4.17 Marc 14.13-14.15
15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis Esaïe 51.16 Nombres 23.12 Nombres 23.16 Nombres 23.5 Deutéronome 18.18
16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent Exode 7.1-7.2 Exode 18.19 Psaumes 82.6 Jean 10.34-10.35
17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa Exode 4.2 Exode 7.9-7.20 1 Corinthiens 1.27
18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Exode 3.1 1 Samuel 1.17 Genèse 45.3 Actes 15.36 Actes 16.36
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam Exode 2.23 Exode 2.15 Matthieu 2.20
20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua Exode 17.9 Nombres 20.8-20.9 Exode 4.17 Nombres 20.11 Exode 18.3-18.4
21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum Romains 9.18 Exode 3.20 Exode 9.12 Esaïe 63.17 Exode 14.8
22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel Osée 11.1 Jérémie 31.9 Romains 9.4 Esaïe 64.8 Jacques 1.18
23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum Exode 11.5 Exode 12.29 Psaumes 105.36 Psaumes 135.8 Psaumes 78.51
24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum Genèse 17.14 1 Chroniques 21.16 Lévitique 10.3 Osée 13.8 Nombres 22.22-22.23
25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es Josué 5.2-5.3 Genèse 17.14 2 Samuel 16.7
26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem 27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Exode 3.1 Actes 10.5-10.6 Exode 4.14-4.16 Actes 10.20 Ecclésiaste 4.9
28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat Exode 4.15-4.16 Exode 4.8-4.9 Matthieu 21.29 Jonas 3.2
29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel Exode 3.16 Exode 24.1 Exode 24.11
30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo Exode 4.16
31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt Exode 3.18 Psaumes 106.12-106.13 1 Chroniques 29.20 Genèse 24.26 Exode 12.27

Cette Bible est dans le domaine public.