Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 18     

Matthieu 18
Vulgate


1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum Matthieu 20.20-20.28 Luc 9.46-9.48 Marc 9.33-9.37 Marc 10.35-10.45 Matthieu 3.2
2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum Matthieu 19.13-19.14 Jérémie 1.7 Marc 9.36-9.37 1 Rois 3.7
3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 1 Pierre 2.2 Marc 10.14-10.15 Matthieu 19.14 1 Corinthiens 14.20 Luc 18.16-18.17
4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum Matthieu 23.11-23.12 Jacques 4.10 Esaïe 57.15 Luc 14.11 Matthieu 20.26-20.27
5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit Galates 4.14 Matthieu 25.40 Jean 13.20 Marc 9.37 Matthieu 25.45
6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris Marc 9.42 2 Thessaloniciens 1.6-1.9 Matthieu 18.10 Psaumes 105.15 Romains 14.13-14.15
7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit Luc 17.1 1 Corinthiens 11.19 Matthieu 26.24 Actes 1.16 1 Timothée 4.1-4.3
8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum Matthieu 5.29-5.30 Matthieu 25.41 Luc 16.24 Matthieu 25.46 Esaïe 33.14
9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Matthieu 5.22 Matthieu 5.29 Matthieu 18.8 Actes 14.22 Matthieu 19.17
10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est Hébreux 1.14 Psaumes 91.11 Psaumes 34.7 Romains 14.10 Romains 14.21
11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat 12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Luc 15.4-15.7 Ezéchiel 34.12 Jérémie 50.6 Ezéchiel 34.6 Matthieu 21.28
13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt Jacques 2.13 Sophonie 3.17 Jean 4.34-4.36 Esaïe 53.11 Michée 7.18
14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis Jean 17.12 2 Pierre 3.9 2 Timothée 2.10 1 Corinthiens 8.11-8.13 Jean 10.27-10.30
15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum Lévitique 19.17 Colossiens 3.13 2 Thessaloniciens 3.15 Luc 17.3-17.4 Lévitique 6.2-6.7
16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum Deutéronome 19.15 1 Timothée 5.19 Jean 8.17 2 Corinthiens 13.1 Hébreux 10.28
17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus 2 Thessaloniciens 3.6 1 Corinthiens 5.3-5.5 Esdras 6.21 1 Corinthiens 5.9-6.7 Ezéchiel 11.12
18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo Matthieu 16.19 Jean 20.23 2 Corinthiens 2.10 Apocalypse 3.7-3.8
19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 1 Jean 5.14-5.16 Jacques 5.14-5.16 Marc 11.24 Matthieu 7.7 Matthieu 21.22
20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum Jean 20.26 Apocalypse 21.3 1 Corinthiens 5.4 Jean 20.19 Matthieu 28.20
21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies Luc 17.3-17.4 Matthieu 18.15
22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies Colossiens 3.13 Marc 11.25 Ephésiens 4.31-5.1 Matthieu 6.14-6.15 Michée 7.19
23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis Matthieu 13.24 Matthieu 25.1 Matthieu 13.52 Luc 16.1-16.2 Luc 19.12-19.27
24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 1 Chroniques 29.7 Psaumes 38.4 Psaumes 130.3-130.4 Esdras 9.6 Luc 16.7
25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi 2 Rois 4.1 Néhémie 5.5 Lévitique 25.39 Luc 7.42 Néhémie 5.8
26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Luc 7.43 Matthieu 8.2 Romains 10.3 Matthieu 18.29
27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei Psaumes 145.8 Osée 11.8 Juges 10.16 Psaumes 86.15 Psaumes 78.38
28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes Matthieu 20.2 Deutéronome 15.2 Ezéchiel 45.9 Néhémie 5.10-5.11 Néhémie 5.7
29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Matthieu 18.26 Matthieu 6.12 Philémon 1.18-1.19
30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum 1 Rois 21.27-21.29 1 Rois 22.27
31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant Luc 19.41 Romains 12.15 2 Corinthiens 11.21 Psaumes 119.136 Psaumes 119.158
32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me Luc 19.22 Matthieu 25.26 Romains 3.19
33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum Colossiens 3.13 Ephésiens 4.32-5.2 Matthieu 6.12 Matthieu 5.44-5.45 Luc 6.35-6.36
34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum Matthieu 5.25-5.26 Matthieu 18.30 Apocalypse 14.10-14.11 2 Thessaloniciens 1.8-1.9 Jacques 2.13
35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris Matthieu 6.14-6.15 Luc 6.37-6.38 Marc 11.25 Matthieu 7.1-7.2 Matthieu 6.12

Cette Bible est dans le domaine public.