Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 10.2     

Actes 10.2
Vulgate


1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur ItalicaActes 27.1 Actes 8.40 Matthieu 27.27 Jean 18.3 Actes 25.13
2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semperActes 10.22 Actes 13.26 Actes 13.16 Actes 10.35 Actes 10.7
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi CorneliActes 3.1 Actes 5.19 Matthieu 27.46 Luc 1.11 Actes 9.4
4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu DeiHébreux 6.10 Actes 10.31 Luc 1.12-1.13 Actes 9.5-9.6 Malachie 3.16
5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur PetrusMarc 3.16 Actes 15.7 Actes 9.36 Jean 1.42 Actes 10.32
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mareActes 9.43 Ephésiens 4.8-4.12 Jean 7.17 Romains 10.14-10.17 Actes 11.13-11.14
7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebantMatthieu 8.9-8.10 Luc 3.14 Genèse 24.52 Juges 7.10 Genèse 24.1-24.10
8 quibus cum narrasset omnia misit illos in IoppenEcclésiaste 9.10 Actes 9.36 Galates 1.16 Actes 26.19 Psaumes 119.59-119.60
9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextamPsaumes 55.17 Sophonie 1.5 1 Samuel 9.25 Marc 6.46 Actes 11.5-11.14
10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessusActes 22.17 Ezéchiel 8.1-8.3 Nombres 24.4 Matthieu 12.1-12.3 Ezéchiel 40.2
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terramJean 1.51 Romains 16.25-16.26 Matthieu 13.47-13.48 Romains 3.29-3.31 Romains 9.4
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli1 Corinthiens 6.9-6.11 Jean 7.37 Esaïe 65.25 Genèse 7.8-7.9 Esaïe 11.6-11.9
13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manducaActes 10.10 Jérémie 35.2-35.5 Jean 4.31-4.34
14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundumEzéchiel 4.14 Lévitique 20.25 Daniel 1.8 Actes 9.5 Deutéronome 14.1-14.29
15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixerisTite 1.15 1 Corinthiens 10.25 Matthieu 15.11 Romains 14.14 1 Timothée 4.3-4.5
16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelumGenèse 41.32 Jean 21.17 2 Corinthiens 13.1
17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuamJean 13.12 Actes 9.43 Actes 10.3 Actes 10.7-10.19 Actes 5.24
18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitiumActes 11.11 Actes 10.5-10.6
19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt teActes 8.29 Actes 16.6-16.7 Actes 11.12 Actes 21.4 Actes 13.2
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illosActes 15.7-15.9 Actes 9.17 Actes 13.4 Esaïe 48.16 Actes 9.15
21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistisJean 1.38-1.39 Marc 10.51 Jean 18.4-18.8 Actes 10.29
22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs teActes 11.14 Actes 10.2 Actes 24.15 Hébreux 12.23 Jean 6.68
23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eumActes 11.12 Actes 10.45 1 Pierre 4.9 Actes 9.42 Actes 9.38
24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicisJean 1.1-1.3 Marc 5.19-5.20 Zacharie 3.10 Jean 4.28-4.29 Luc 5.29
25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravitMatthieu 8.2 Daniel 2.46 Apocalypse 19.10 Apocalypse 22.8-22.9 Daniel 2.30
26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sumApocalypse 19.10 Apocalypse 22.8-22.9 Esaïe 42.8 Apocalypse 13.8 Esaïe 48.13
27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant2 Corinthiens 2.12 Actes 10.24 Jean 4.35 Actes 14.27 1 Corinthiens 16.9
28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominemJean 4.9 Jean 18.28 Actes 11.2-11.3 Actes 22.21-22.22 Galates 2.12-2.14
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me1 Pierre 3.15 Actes 10.19-10.20 Psaumes 119.60
30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et aitActes 10.3 Actes 10.23-10.24 Actes 1.10 Esdras 9.4-9.5 Matthieu 28.3
31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu DeiActes 10.4 Esaïe 38.5 Lévitique 2.2 Hébreux 6.10 Apocalypse 5.8
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare 33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a DominoGalates 4.14 Actes 28.28 Actes 17.11-17.12 Jacques 1.19 Matthieu 18.4
34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus2 Chroniques 19.7 Deutéronome 10.17 Romains 2.11 Colossiens 3.25 1 Pierre 1.17
35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illiActes 10.2 Actes 15.9 1 Jean 2.29 2 Corinthiens 7.1 Hébreux 11.4-11.6
36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium DominusMatthieu 28.18 Actes 2.36 Apocalypse 19.16 Apocalypse 17.14 Psaumes 72.7
37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit IohannesMatthieu 4.12-4.17 Marc 1.1-1.5 Marc 1.14-1.15 Matthieu 3.1-3.3 Actes 2.22
38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illoActes 2.22 Jean 3.2 Jean 3.34 Luc 4.18 Esaïe 61.1-61.3
39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in lignoLuc 24.48 Actes 10.41 Actes 2.32 Actes 1.8 Galates 3.13
40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieriActes 2.24 Romains 4.24-4.25 Romains 6.4-6.11 2 Corinthiens 4.14 Matthieu 28.1-28.2
41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuisJean 14.22 Actes 10.39 Jean 21.13 Jean 14.17 Actes 1.2-1.3
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum1 Pierre 4.5 2 Timothée 4.1 Actes 17.31 Romains 14.9-14.10 2 Corinthiens 5.10
43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eumEsaïe 53.11 Luc 24.25-24.27 Zacharie 13.1 Jean 5.24 Jérémie 31.34
44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbumActes 11.15 Actes 15.8 Actes 19.6 Actes 4.31 Actes 2.2-2.4
45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa estActes 10.23 Actes 2.38 Galates 3.13-3.14 Ephésiens 2.11 Actes 11.15-11.18
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes DeumActes 19.6 Actes 2.4 Marc 16.17 Actes 2.11 1 Corinthiens 14.20-14.25
47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nosActes 8.36 Genèse 17.24-17.26 Actes 8.12 Actes 15.8-15.9 Romains 10.12
48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebusActes 2.38 Actes 8.16 Galates 3.27 1 Corinthiens 1.13-1.17 Actes 19.5

Cette Bible est dans le domaine public.