Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 17.6     

Actes 17.6
Vulgate


1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum1 Thessaloniciens 1.1 Philippiens 4.16 2 Timothée 4.10 2 Thessaloniciens 1.1 Actes 20.4
2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturisActes 9.20 Actes 17.17 Actes 8.35 Actes 13.5 Luc 4.16
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobisActes 9.22 Actes 18.28 Actes 3.18 Luc 24.46 Luc 24.32
4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucaeActes 17.12 Actes 15.22 Actes 14.4 Actes 13.43 Actes 13.50
5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populumRomains 16.21 Actes 17.13 Juges 9.4 Actes 17.7 Actes 19.24-19.34
6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc veneruntActes 24.5 Actes 28.22 Actes 6.12-6.13 Matthieu 24.14 Luc 23.5
7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse IesumLuc 23.2 Jean 19.12 Actes 16.21 Esdras 4.12-4.15 Actes 25.8-25.11
8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haecJean 11.48 Matthieu 2.3
9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eosActes 17.5
10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introieruntActes 20.4 Actes 17.13-17.14 Actes 9.25 Actes 17.2 1 Samuel 19.12-19.17
11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberentJean 5.39 1 Thessaloniciens 2.13 Esaïe 34.16 2 Pierre 1.19-1.21 Psaumes 119.97
12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauciActes 13.50 Actes 14.1 Jean 7.17 Jacques 1.21 Jacques 1.10
13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinemActes 21.27 Proverbes 28.25 Luc 12.51 1 Thessaloniciens 2.14-2.16 Matthieu 23.13
14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibiActes 17.10 Actes 16.1 Matthieu 10.23 Josué 2.16 Actes 20.3
15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt1 Thessaloniciens 3.1 Actes 18.5 Actes 18.1 Actes 17.21 2 Timothée 4.20-4.21
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem1 Rois 19.10 Jérémie 20.9 Actes 17.23 Exode 32.19-32.20 Jean 2.13
17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderantActes 13.16 Actes 10.2 Proverbes 1.20-1.22 Marc 16.15 Jérémie 6.11
18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eisActes 4.2 Romains 1.22 1 Corinthiens 4.10 Actes 6.9 Marc 9.14
19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrinaActes 17.22 Marc 1.27 Actes 25.22 Actes 26.1 1 Jean 2.7-2.8
20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse1 Pierre 4.4 Osée 8.12 Matthieu 19.23-19.25 Jean 6.60 Actes 2.12
21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi2 Timothée 2.16-2.17 2 Thessaloniciens 3.11-3.12 Colossiens 4.5 1 Timothée 5.13 Ephésiens 5.16
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos videoActes 25.19 Jérémie 50.38 Actes 17.16 Actes 19.35 Jérémie 10.2-10.3
23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobisJean 4.22 Galates 4.8-4.9 Actes 17.30 1 Jean 5.20 2 Thessaloniciens 2.4
24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat1 Rois 8.27 Matthieu 11.25 Deutéronome 10.14 Actes 7.48 Esaïe 66.1
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omniaJob 22.2 1 Timothée 6.17 Actes 17.28 Genèse 2.7 Psaumes 50.8-50.13
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum1 Corinthiens 15.47 Genèse 3.20 1 Corinthiens 15.22 Malachie 2.10 Romains 5.12-5.19
27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrumActes 14.17 Romains 1.20 Jérémie 23.23-23.24 Deutéronome 4.7 Actes 15.17
28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumusJob 12.10 Hébreux 1.3 Colossiens 1.17 Jean 5.26 Psaumes 36.9
29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simileEsaïe 46.5-46.6 Psaumes 106.20 Exode 20.4 Habakuk 2.19-2.20 Romains 1.20-1.23
30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agantLuc 24.47 Actes 14.16 Tite 2.11-2.12 1 Pierre 4.3 Romains 3.25
31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuisPsaumes 98.9 2 Pierre 3.7 Matthieu 25.31-25.46 Psaumes 96.13 Psaumes 9.8
32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterumActes 17.18 Actes 2.13 Actes 24.25 Actes 26.8 2 Corinthiens 6.2
33 sic Paulus exivit de medio eorum 34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eisActes 17.19 Jean 7.48-7.52 Philippiens 4.22 Esaïe 55.10-55.11 Jean 19.38-19.42

Cette Bible est dans le domaine public.