Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 5     

Deutéronome 5
Vulgate


1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete Deutéronome 4.1 Deutéronome 29.2 Matthieu 23.3 Deutéronome 1.1 Deutéronome 29.10
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb Deutéronome 4.23 Exode 19.5-19.8 Exode 24.8 Hébreux 9.19-9.23 Hébreux 8.6-8.13
3 non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus Deutéronome 29.10-29.15 Galates 3.17-3.21 Genèse 17.21 Matthieu 13.17 Genèse 17.7
4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis Deutéronome 4.33 Deutéronome 34.10 Deutéronome 4.36 Exode 33.11 Exode 20.18-20.22
5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait Galates 3.19 Exode 19.16 Exode 20.18-20.21 Hébreux 12.18-12.24 Hébreux 9.24
6 ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis Exode 20.2-20.17 Psaumes 81.5-81.10 Lévitique 26.1-26.2 Deutéronome 4.4
7 non habebis deos alienos in conspectu meo Exode 20.3 1 Jean 5.21 Matthieu 4.10 Jean 5.23
8 non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra Exode 20.4 Deutéronome 4.15-4.19
9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me Exode 34.7 Exode 34.14 Jérémie 32.18 Exode 20.4-20.6 Nombres 14.18
10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea Jérémie 32.18 Esaïe 1.16-1.19 Matthieu 7.21-7.27 Galates 5.6 Deutéronome 6.5-6.6
11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit Lévitique 19.12 Deutéronome 6.13 Matthieu 5.33-5.34 Exode 20.7 Jérémie 4.2
12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus Exode 20.8-20.11 Esaïe 58.13 Esaïe 56.6
13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua Ezéchiel 20.12 Luc 23.56 Luc 13.14-13.16 Exode 35.2-35.3 Exode 23.12
14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Hébreux 4.4 Genèse 2.2 Exode 16.29-16.30 Exode 23.12 Néhémie 5.5
15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati Deutéronome 16.12 Deutéronome 15.15 Esaïe 51.1-51.2 Luc 1.74-1.75 Deutéronome 4.34-4.37
16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Exode 20.12 Deutéronome 4.40 Lévitique 19.3 Deutéronome 27.16 Colossiens 3.20
17 non occides Exode 20.13 Matthieu 5.21-5.22 Matthieu 19.18 Romains 13.9 Jacques 2.11
18 neque moechaberis Exode 20.14 Luc 18.20 Matthieu 5.27-5.28 Lévitique 20.10 Jacques 2.10-2.11
19 furtumque non facies Exode 20.15 Ephésiens 4.28 Romains 13.9
20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium Exode 20.16 Exode 23.1 Deutéronome 19.16-19.21 Malachie 3.5 Proverbes 6.19
21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt Romains 13.9 Exode 20.17 1 Rois 21.1-21.4 Habakuk 2.9 Hébreux 13.5
22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi Exode 24.12 Exode 31.18 Deutéronome 5.4 Deutéronome 4.12-4.15 Deutéronome 4.36
23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis Hébreux 12.18-12.21 Exode 20.18-20.19
24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo Exode 19.19 Deutéronome 4.33 Juges 13.22 Deutéronome 5.4-5.5 Exode 33.20
25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur Deutéronome 18.16 Hébreux 12.29 Galates 3.21-3.22 Galates 3.10 2 Corinthiens 3.7-3.9
26 quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere Deutéronome 4.33 Romains 3.20 1 Thessaloniciens 1.9 2 Corinthiens 6.16 Jérémie 10.10
27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea Hébreux 12.19 Exode 20.19
28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti Deutéronome 18.17 Nombres 27.7 Nombres 36.5
29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Esaïe 48.18 Deutéronome 11.1 Deutéronome 4.40 Ezéchiel 33.31-33.32 Deutéronome 5.16
30 vade et dic eis revertimini in tentoria vestra 31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem Galates 3.19 Deutéronome 11.1 Deutéronome 4.45 Exode 24.12 Malachie 4.4
32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram Josué 23.6 Proverbes 4.27 Josué 1.7 Deutéronome 28.14 Deutéronome 17.20
33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae Jérémie 7.23 Deutéronome 4.40 Deutéronome 10.12 Luc 1.6 Psaumes 119.6

Cette Bible est dans le domaine public.