Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 77.11     

Psaumes 77.11
Vulgate


1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei 2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio 3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis 4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit 5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis 6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant 8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius 9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli 10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare 11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos 13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem 14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis 15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa 16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas 17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso 18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis 19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto 20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo 21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius 23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis 25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam 26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum 31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit 32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius 33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione 34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est 36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius 38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam 39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis 43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent 45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos 46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae 47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina 48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni 49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos 50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit 51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham 52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel 56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum 58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt 59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel 60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus 61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici 62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur 65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino 66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula 70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam 72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

Cette Bible est dans le domaine public.