Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 106.6 Vulgate
L’infidélité d’Israël et la bonté de Dieu
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari 4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt 5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos 7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt 12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis 19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum 21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est 28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos 29 et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius 30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum 31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum 36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit 39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore 40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via 41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum 43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini