Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 23.33     

Proverbes 23.33
Vulgate


1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum 12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Cette Bible est dans le domaine public.