Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 3     

Jean 3
Vulgate


1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum Jean 19.39 Luc 23.13 Jean 3.10
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo Actes 10.38 Actes 2.22 Jean 5.36 Jean 1.38 Jean 9.16
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei 2 Corinthiens 5.17 Jean 3.5-3.6 1 Jean 3.9 1 Pierre 1.23-1.25 Jean 1.13
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci 1 Corinthiens 2.14 Jean 3.3 Jean 4.11-4.12 1 Corinthiens 1.18 Jean 6.53
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei Ephésiens 5.26 Ezéchiel 36.25-36.27 Actes 2.38 Matthieu 3.11 1 Jean 5.6-5.8
6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est Romains 8.4-8.9 Galates 5.16-5.21 Ezéchiel 36.26-36.27 Job 25.4 Job 14.4
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo Jean 3.3 Ephésiens 4.22-4.24 Apocalypse 21.27 Jean 5.28 Matthieu 13.33-13.35
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu 1 Corinthiens 2.11 Ecclésiaste 11.4-11.5 1 Corinthiens 12.11 Marc 4.26-4.29 Ezéchiel 37.9
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri Jean 6.60 Jean 6.52 Luc 1.34 Esaïe 42.16 Proverbes 4.18
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras Ezéchiel 11.19 Esaïe 9.16 Jérémie 8.8-8.9 Ezéchiel 37.23-37.24 Ezéchiel 18.31-18.32
11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis Jean 7.16 Jean 1.18 Jean 12.49 Jean 8.14 Esaïe 65.2
12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis 1 Pierre 2.1-2.3 Hébreux 5.11 1 Corinthiens 3.1-3.2 1 Corinthiens 2.7-2.9 Jean 3.5
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo Proverbes 30.4 Jean 6.38 Actes 2.34 Jean 1.18 Romains 10.6
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis Nombres 21.7-21.9 Jean 8.28 Psaumes 22.16 Jean 12.32-12.34 2 Rois 18.4
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam 1 Jean 5.11-5.13 Jean 3.16 Jean 3.36 Hébreux 7.25 Jean 6.40
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam Romains 5.8 1 Jean 4.9-4.10 Jean 3.15 Jean 11.25-11.26 Jean 6.40
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 1 Jean 4.14 Jean 6.57 Luc 19.10 Jean 6.29 Jean 5.45
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei Marc 16.16 Romains 8.1 Jean 5.24 1 Jean 5.10 Jean 1.18
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera Jean 1.4 Jean 8.12 Actes 24.21-24.26 Jean 9.39-9.41 2 Thessaloniciens 2.12
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius Ephésiens 5.11-5.13 Jean 7.7 Proverbes 15.12 Job 24.13-24.17 1 Rois 22.8
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta Psaumes 139.23-139.24 1 Jean 1.6 2 Pierre 1.5-1.10 3 Jean 1.11 1 Jean 4.15-4.16
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat Jean 3.26 Jean 4.1-4.3 Jean 2.13 Jean 7.3
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur Jérémie 51.13 Genèse 33.18 Apocalypse 14.2 Ezéchiel 19.10 1 Samuel 9.4
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes Matthieu 4.12 Matthieu 14.3 Marc 6.17 Luc 3.19-3.20 Luc 9.7-9.9
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione Jean 2.6 Hébreux 9.13-9.14 Matthieu 3.11 1 Pierre 3.21 Hébreux 9.23
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Jean 1.7 Jean 12.19 Jacques 3.14-3.18 Esaïe 45.23 Jean 1.9
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 1 Corinthiens 4.7 Jacques 1.17 Matthieu 21.25 1 Corinthiens 3.5 Marc 11.30-11.31
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum Jean 1.20 Jean 1.23 Malachie 3.1 Matthieu 3.3 Malachie 4.4-4.5
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est Matthieu 9.15 Ephésiens 5.25-5.27 Cantique 5.1 Osée 2.19 Apocalypse 21.9
30 illum oportet crescere me autem minui Colossiens 1.18 Psaumes 72.17-72.19 Esaïe 9.7 Hébreux 3.2-3.6 1 Corinthiens 3.5
31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est Jean 8.23 Matthieu 28.18 Jean 6.33 Romains 9.5 1 Jean 4.5
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit Jean 3.11 Jean 1.11 Jean 15.15 Jean 8.26 Jean 3.33
33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est Hébreux 6.17 Ephésiens 1.13 Jean 6.27 2 Corinthiens 1.22 Tite 1.1-1.2
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Jean 3.17 Romains 8.2 Luc 4.18 Actes 10.38 Jean 5.26
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius Jean 5.20 Matthieu 28.18 Matthieu 11.27 Jean 5.22 Luc 10.22
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum Jean 5.24 Jean 3.15-3.16 Jean 1.12 Ephésiens 5.6 1 Jean 5.10-5.13

Cette Bible est dans le domaine public.