Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 3.23     

Jean 3.23
Vulgate


1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps IudaeorumJean 19.39 Jean 3.10 Luc 23.13
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eoActes 10.38 Actes 2.22 Jean 1.38 Jean 9.16 Matthieu 22.16
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei2 Corinthiens 5.17 Jean 3.5-3.6 1 Jean 3.9 1 Pierre 1.23-1.25 Jean 1.13
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci1 Corinthiens 2.14 Jean 3.3 Jean 4.11-4.12 Jean 6.53 Jean 6.60
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum DeiEphésiens 5.26 Ezéchiel 36.25-36.27 Actes 2.38 Matthieu 3.11 1 Jean 5.6-5.8
6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus estGalates 5.16-5.21 Romains 8.4-8.9 Ezéchiel 36.26-36.27 Job 25.4 Job 14.4
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuoJean 3.3 Ephésiens 4.22-4.24 Apocalypse 21.27 Jean 5.28 Matthieu 13.33-13.35
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu1 Corinthiens 2.11 Ecclésiaste 11.4-11.5 1 Corinthiens 12.11 Ezéchiel 37.9 Marc 4.26-4.29
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieriJean 6.60 Jean 6.52 Luc 1.34 Esaïe 42.16 Marc 8.24-8.25
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignorasEsaïe 9.16 Jérémie 8.8-8.9 Ezéchiel 37.23-37.24 Ezéchiel 18.31-18.32 Jérémie 31.33
11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitisJean 7.16 Jean 1.18 Jean 12.49 Jean 8.14 Esaïe 65.2
12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis1 Pierre 2.1-2.3 Hébreux 5.11 1 Corinthiens 3.1-3.2 1 Corinthiens 2.7-2.9 Jean 3.8
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caeloProverbes 30.4 Jean 6.38 Actes 2.34 Jean 1.18 Romains 10.6
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominisNombres 21.7-21.9 Jean 8.28 Psaumes 22.16 Jean 12.32-12.34 2 Rois 18.4
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam1 Jean 5.11-5.13 Jean 3.16 Jean 3.36 Hébreux 7.25 Jean 6.40
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternamRomains 5.8 1 Jean 4.9-4.10 Jean 3.15 Jean 11.25-11.26 Jean 6.40
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum1 Jean 4.14 Jean 6.57 Luc 19.10 Jean 6.29 Jean 5.45
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii DeiMarc 16.16 Romains 8.1 Jean 5.24 1 Jean 5.10 Jean 1.18
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala operaJean 1.4 Jean 8.12 Actes 24.21-24.26 Jean 9.39-9.41 2 Thessaloniciens 2.12
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eiusJean 7.7 Ephésiens 5.11-5.13 Proverbes 15.12 Job 24.13-24.17 1 Rois 22.8
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt factaPsaumes 139.23-139.24 1 Jean 1.6 2 Pierre 1.5-1.10 3 Jean 1.11 1 Jean 4.15-4.16
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabatJean 3.26 Jean 2.13 Jean 7.3 Jean 4.1-4.3
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabanturGenèse 33.18 Apocalypse 14.2 Ezéchiel 19.10 1 Samuel 9.4 Marc 1.4-1.5
24 nondum enim missus fuerat in carcerem IohannesMatthieu 4.12 Matthieu 14.3 Marc 6.17 Luc 3.19-3.20 Luc 9.7-9.9
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificationeJean 2.6 Hébreux 9.13-9.14 Matthieu 3.11 1 Pierre 3.21 Hébreux 9.23
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eumJean 1.7 Jean 12.19 Jacques 3.14-3.18 Esaïe 45.23 Nombres 11.26-11.29
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo1 Corinthiens 4.7 Jacques 1.17 Matthieu 21.25 Ephésiens 1.1 1 Pierre 4.10-4.11
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illumJean 1.20 Jean 1.23 Malachie 3.1 Malachie 4.4-4.5 Luc 3.4-3.6
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum estMatthieu 9.15 Cantique 5.1 Osée 2.19 Apocalypse 21.9 Esaïe 54.5
30 illum oportet crescere me autem minuiColossiens 1.18 Psaumes 72.17-72.19 Esaïe 9.7 Hébreux 3.2-3.6 1 Corinthiens 3.5
31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes estJean 8.23 Matthieu 28.18 Jean 6.33 1 Jean 4.5 Romains 9.5
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipitJean 3.11 Jean 1.11 Jean 15.15 Jean 8.26 Jean 5.20
33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax estEphésiens 1.13 Jean 6.27 2 Corinthiens 1.22 Tite 1.1-1.2 Romains 4.18-4.21
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus SpiritumJean 3.17 Romains 8.2 Actes 10.38 Jean 5.26 Luc 4.18
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eiusJean 5.20 Matthieu 28.18 Matthieu 11.27 Jean 5.22 Luc 10.22
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eumJean 3.15-3.16 Jean 5.24 Ephésiens 5.6 Jean 1.12 1 Jean 5.10-5.13

Cette Bible est dans le domaine public.