Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 21.26     

Josué 21.26
Vulgate


1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Isthimon 15 et Helon Dabir 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] 37 et de tribu Gad civitates 38 confugii Ramoth in Galaad 39 et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 40 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 41 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 43 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 44 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 45 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

Cette Bible est dans le domaine public.