Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 22     

Josué 22
Vulgate


1 eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse Nombres 32.18-32.33 Deutéronome 29.7-29.8
2 dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis Josué 1.12-1.18 Nombres 32.20-32.29 Deutéronome 3.16-3.20
3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri Philippiens 1.23-1.27
4 quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josué 13.8 Deutéronome 3.1-3.17 Deutéronome 12.9 Nombres 32.18 Josué 21.43-21.44
5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra Deutéronome 6.17 Matthieu 4.10 Deutéronome 11.22 Deutéronome 11.1 Deutéronome 11.13
6 benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua Josué 14.13 Exode 39.43 2 Samuel 6.18 Genèse 47.7 Luc 24.50
7 tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josué 17.1-17.12 Nombres 32.33 Josué 13.29-13.31
8 dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris Nombres 31.27 1 Samuel 30.24 Deutéronome 8.9-8.14 1 Samuel 30.16 Hébreux 11.26
9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi Nombres 32.29 Nombres 32.26 Nombres 32.1 Deutéronome 3.15-3.16 Psaumes 60.7
10 cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis Josué 4.5-4.9 Josué 24.26-24.27 Genèse 31.46-31.52 Genèse 28.18 Josué 22.25-22.28
11 quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel Deutéronome 13.12-13.14 Deutéronome 12.5-12.7 Josué 3.14-3.16 Jean 20.12 Jean 1.28
12 convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos Josué 18.1 Juges 20.1-20.11 Romains 10.2 Deutéronome 13.15 Galates 4.17-4.18
13 et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem Nombres 25.7 Exode 6.25 Juges 20.28 Proverbes 20.18 Proverbes 25.9-25.13
14 et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis Nombres 1.4 Exode 18.25
15 qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos Nombres 32.15 Matthieu 6.14-6.15 Esaïe 63.10 Lévitique 5.19 1 Corinthiens 5.4
16 haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes Deutéronome 12.13-12.14
17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt Deutéronome 4.3-4.4 Nombres 25.1-25.18 Psaumes 106.28-106.29 1 Corinthiens 10.11 Esdras 9.13-9.14
18 et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet Nombres 16.22 Josué 22.16 Josué 22.20 Esdras 9.13-9.14 1 Chroniques 21.1
19 quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josué 18.1 Lévitique 18.25-18.28 Exode 15.17 Actes 11.8-11.9 Amos 7.17
20 nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo Josué 7.1 Josué 7.5 Josué 7.24 Josué 7.18 1 Corinthiens 10.6
21 responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse principibus legationis Israhel Michée 5.2 Proverbes 24.26 Proverbes 18.13 Exode 18.21-18.25 Actes 11.4
22 fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti Deutéronome 10.17 1 Rois 8.39 Psaumes 44.21 Job 10.7 Jérémie 17.10
23 et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet Deutéronome 18.19 1 Samuel 20.16 Ezéchiel 33.8 Ezéchiel 3.18 Genèse 9.4
24 et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel Josué 4.6 Exode 13.14 Deutéronome 6.20 Genèse 18.19 Genèse 30.33
25 terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius 1 Rois 14.16 Josué 22.27 Esdras 4.2-4.3 Néhémie 2.20 1 Rois 12.27-12.30
26 et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas 27 sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino Josué 24.27 Genèse 31.48 Deutéronome 12.5-12.6 Josué 22.34 Deutéronome 12.17-12.18
28 quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum Exode 25.40 2 Rois 16.10 Ezéchiel 43.10-43.11 Hébreux 8.5
29 absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius Josué 24.16 Deutéronome 12.13-12.14 1 Samuel 12.23 Genèse 44.17 2 Rois 18.22
30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt Josué 22.33 1 Samuel 29.6 1 Samuel 25.32-25.33 Genèse 28.8 Esther 1.21
31 dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu Domini Lévitique 26.11-26.12 2 Chroniques 15.2 Psaumes 68.17 Matthieu 1.23 Nombres 14.41-14.43
32 reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis Josué 22.12-22.14 Proverbes 25.13
33 placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum 1 Chroniques 29.20 Luc 2.28 Daniel 2.19 Josué 22.30 1 Thessaloniciens 3.6-3.8
34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus Josué 22.27 1 Rois 18.39 Matthieu 4.10 Josué 24.27 Esaïe 43.10

Cette Bible est dans le domaine public.