Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 42.21     

Genèse 42.21
Vulgate


1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitisActes 7.12 1 Rois 19.3 Exode 20.18 Genèse 42.2 Genèse 41.57
2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopiaGenèse 43.8 Psaumes 118.17 Genèse 45.9 Genèse 43.4 Genèse 43.2
3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in AegyptoGenèse 42.5 Genèse 42.13
4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur maliGenèse 42.38 Genèse 3.22 Genèse 11.4 Genèse 33.1-33.2 Genèse 43.29
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra ChanaanActes 7.11 Genèse 41.57 Genèse 12.10 Genèse 26.1 Actes 11.28
6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres suiGenèse 44.14 Genèse 41.55-41.56 Genèse 18.2 Genèse 41.40-41.41 Psaumes 105.16-105.21
7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessariaGenèse 42.30 Genèse 42.19-42.20 Genèse 42.14-42.17 Genèse 42.9-42.12 Matthieu 15.23-15.26
8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eisJean 21.4 Luc 24.16 Jean 20.14 Genèse 37.2
9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistisGenèse 37.5-37.9 Nombres 13.2 Genèse 42.30-42.31 Luc 20.20 1 Samuel 26.4
10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibosGenèse 37.8 1 Rois 18.7 Genèse 27.29 Genèse 27.37 Genèse 44.9
11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur maliGenèse 42.19 Genèse 42.33-42.34 Jean 7.18 2 Corinthiens 6.4
12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis 13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est superGenèse 37.30 Genèse 44.20 Genèse 42.32 Genèse 43.7 Genèse 30.6-30.24
14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estisJob 19.11 Matthieu 15.21-15.28 Genèse 42.9-42.11 Job 13.24
15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus1 Samuel 17.55 Genèse 42.12 Jérémie 5.2 Jérémie 5.7 Deutéronome 6.13
16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estisGenèse 42.11
17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebusGenèse 40.4 Genèse 40.7 Actes 5.18 Lévitique 24.12 Hébreux 12.10
18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeoLévitique 25.43 Néhémie 5.15 Genèse 20.11 Luc 18.4 Néhémie 5.9
19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestrasEsaïe 42.7 Genèse 40.3 Genèse 45.23 Genèse 41.56 Esaïe 42.22
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixeratGenèse 42.34 Genèse 44.23 Genèse 43.5 Genèse 42.15 Genèse 43.19
21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatioOsée 5.15 Genèse 37.23-37.28 Job 36.8-36.9 Genèse 41.9 Matthieu 27.3-27.4
22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiriturPsaumes 9.12 2 Chroniques 24.22 1 Rois 2.32 Genèse 37.21-37.22 Genèse 9.5-9.6
23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos2 Corinthiens 5.20 Jean 16.13-16.14
24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eosGenèse 43.30 Esaïe 63.9 Genèse 43.23 Jude 1.22-1.23 Genèse 43.14
25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita1 Pierre 3.9 Romains 12.17-12.21 Esaïe 55.1 Genèse 44.1-44.2 Matthieu 6.33
26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt 27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculiExode 4.24 Luc 2.7 Genèse 44.11 Genèse 43.21-43.22 Luc 10.34
28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis DeusCantique 5.6 Lamentations 2.17 Esaïe 45.7 Lévitique 26.36 1 Rois 10.5
29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes 30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciaeGenèse 42.7
31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidiasGenèse 42.11
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan 33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abiteGenèse 42.19-42.20 Genèse 42.15
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiamGenèse 34.10 Genèse 34.21 1 Rois 10.15 Ezéchiel 17.4
35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibusGenèse 43.21 Genèse 43.12 Genèse 43.15 Genèse 42.27-42.28
36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia recideruntGenèse 43.14 1 Samuel 27.1 Genèse 47.12 Esaïe 27.9 Esaïe 41.10
37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituamGenèse 46.9 Genèse 44.32-44.34 Genèse 43.9 Michée 6.7
38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferosGenèse 37.35 Genèse 42.4 Genèse 37.33 Genèse 42.13 Genèse 35.16-35.18

Cette Bible est dans le domaine public.