Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 42     

Genèse 42
Vulgate


1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis Actes 7.12 Genèse 41.57 Genèse 41.54 2 Rois 8.3-8.4 Galates 2.7
2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia Genèse 43.8 Genèse 43.4 Genèse 43.2 Matthieu 4.4 Esaïe 38.1
3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto Genèse 42.5 Genèse 42.13
4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali Genèse 42.38 Genèse 43.29 Genèse 44.27-44.34 Genèse 35.16-35.19 Genèse 44.20-44.22
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan Genèse 41.57 Genèse 12.10 Actes 7.11 Genèse 26.1 Actes 11.28
6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui Genèse 41.40-41.41 Psaumes 105.16-105.21 Apocalypse 3.9 Genèse 19.1 Genèse 45.8
7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria Genèse 42.30 Genèse 42.9-42.12 Matthieu 15.23-15.26 Genèse 42.19-42.20 Genèse 42.14-42.17
8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis Genèse 37.2 Jean 21.4 Luc 24.16 Jean 20.14
9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis Genèse 37.5-37.9 1 Samuel 26.4 Juges 1.24 Exode 32.35 Genèse 42.16
10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos Genèse 37.8 Genèse 27.37 Genèse 44.9 1 Samuel 26.17 1 Rois 18.7
11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali Genèse 42.19 2 Corinthiens 6.4 Genèse 42.33-42.34 Jean 7.18
12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis 13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super Genèse 37.30 Genèse 42.32 Genèse 44.20 Genèse 43.7 Genèse 42.11
14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis Job 13.24 Job 19.11 Matthieu 15.21-15.28 Genèse 42.9-42.11
15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus 1 Samuel 17.55 Genèse 42.20 Genèse 42.34 Genèse 43.3 Genèse 42.16
16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Genèse 42.11
17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus Genèse 40.4 Genèse 40.7 Lévitique 24.12 Hébreux 12.10 Genèse 41.10
18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo Lévitique 25.43 Néhémie 5.15 Genèse 20.11 Luc 18.2 Luc 18.4
19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Genèse 41.56 Esaïe 42.22 Genèse 42.26 Jérémie 37.15 Genèse 42.1-42.2
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat Genèse 42.34 Genèse 44.23 Genèse 43.5 Genèse 42.15 Genèse 6.22
21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Osée 5.15 Job 36.8-36.9 Genèse 37.23-37.28 2 Samuel 12.13 Juges 1.7
22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur Psaumes 9.12 2 Chroniques 24.22 1 Rois 2.32 Genèse 37.21-37.22 Genèse 9.5-9.6
23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos 2 Corinthiens 5.20 Jean 16.13-16.14
24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos Genèse 43.30 Genèse 43.14 Genèse 34.25 1 Corinthiens 12.26 Luc 19.41
25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita 1 Pierre 3.9 Matthieu 6.33 Matthieu 5.44 Genèse 45.21 Romains 12.17-12.21
26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt 27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi Exode 4.24 Luc 10.34 Luc 2.7 Genèse 44.11 Genèse 43.21-43.22
28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus Lévitique 26.36 1 Rois 10.5 Psaumes 61.2 Lamentations 3.37 Genèse 27.33
29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes 30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae Genèse 42.7
31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias Genèse 42.11
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan 33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite Genèse 42.19-42.20 Genèse 42.15
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Genèse 34.10 Genèse 34.21 1 Rois 10.15 Ezéchiel 17.4
35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus Genèse 43.21 Genèse 42.27-42.28 Genèse 43.12 Genèse 43.15
36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Genèse 43.14 Esaïe 38.10 Genèse 37.20-37.35 Ecclésiaste 7.8 Job 7.7
37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam Genèse 46.9 Michée 6.7 Genèse 44.32-44.34 Genèse 43.9
38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Genèse 37.35 Genèse 37.33 Genèse 42.4 Genèse 42.13 Genèse 35.16-35.18

Cette Bible est dans le domaine public.