Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 15     

Job 15
Vulgate


1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit Job 2.11 Job 22.1 Job 42.9 Job 4.1 Job 42.7
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum Job 6.26 Job 8.2 Osée 12.1 Job 13.2 Jacques 3.13
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit Job 26.1-26.3 Malachie 3.13-3.15 1 Timothée 6.4-6.5 Job 13.4-13.5 Colossiens 4.6
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo Luc 18.1 Romains 3.31 Job 4.5-4.6 Psaumes 36.1-36.3 Amos 6.10
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium Psaumes 50.19-50.20 Luc 6.45 Job 12.6 Marc 7.21-7.22 Jérémie 9.8
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi Luc 19.22 Matthieu 12.37 Job 9.20 Job 40.8 Job 35.2-35.3
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus Psaumes 90.2 Proverbes 8.22-8.25 Job 38.4-38.41 Genèse 4.1 Job 12.12
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia Romains 11.34 Jérémie 23.18 Deutéronome 29.29 Job 29.4 Jean 15.15
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus Job 13.2 2 Corinthiens 10.7 Job 12.3 Job 26.3-26.4 2 Corinthiens 11.21-11.30
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui Job 32.6-32.7 Job 12.20 Job 12.12 Job 8.8-8.10 Proverbes 16.31
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent 1 Rois 22.24 Job 36.16 2 Corinthiens 7.6 Job 11.13-11.19 Job 15.8
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos Job 17.2 Marc 7.21-7.22 Actes 8.22 Jacques 1.14-1.15 Ecclésiaste 11.9
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones Psaumes 34.13 Romains 8.7-8.8 Job 15.25-15.27 Job 9.4 Job 12.6
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere Ecclésiaste 7.20 Proverbes 20.9 Job 14.4 Job 25.4-25.6 Psaumes 14.3
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius Job 25.5 Job 4.18 Esaïe 6.2-6.5 Job 5.1
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem Job 34.7 Proverbes 19.28 Tite 3.3 Job 20.12 Romains 3.9-3.19
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi Job 34.2 Job 13.5-13.6 Job 36.2 Job 5.27 Job 33.1
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos Job 8.8 Esaïe 38.19 Psaumes 78.3-78.6 Job 15.10 Psaumes 71.18
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos Joël 3.17 Deutéronome 32.8 Genèse 10.32 Genèse 10.25
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius Job 24.1 Job 27.13 Jacques 5.1-5.6 Psaumes 90.3-90.4 Psaumes 90.12
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur Job 18.11 1 Thessaloniciens 5.3 Lévitique 26.36 Psaumes 92.7 Job 20.5-20.7
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium Job 19.29 Matthieu 27.5 Job 9.16 Job 6.11 Job 27.14
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies Psaumes 109.10 Psaumes 59.15 Job 18.12 Ecclésiaste 11.8 Job 18.5-18.6
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium Matthieu 26.37-26.38 Proverbes 1.27 Proverbes 6.11 Esaïe 13.3 Proverbes 24.34
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est Job 9.4 Exode 9.17 Psaumes 73.9 Psaumes 52.7 Actes 9.5
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est Genèse 49.8 Job 16.12 Psaumes 18.40 2 Chroniques 28.22 2 Chroniques 32.13-32.17
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet Psaumes 17.10 Psaumes 73.7 Esaïe 6.10 Psaumes 78.31 Jérémie 5.28
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae Job 3.14 Michée 3.12 Jérémie 26.18 Esaïe 5.8-5.10 Jérémie 51.37
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam Job 27.16-27.17 Luc 12.19-12.21 Psaumes 49.16-49.17 Job 22.15-22.20 Job 20.22-20.28
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui Job 4.9 Job 15.22 Job 20.26 Marc 9.43-9.49 2 Thessaloniciens 1.8-1.9
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit Esaïe 59.4 Galates 6.3 Osée 8.7 Job 4.8 Proverbes 22.8
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet Ecclésiaste 7.17 Job 22.16 Psaumes 55.23 Jean 15.6 Job 18.16-18.17
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum Deutéronome 28.39-28.40 Esaïe 33.9 Apocalypse 6.13
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt Job 8.13 1 Samuel 12.3 Job 8.22 Matthieu 24.51 Job 29.12-29.17
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos Psaumes 7.14 Osée 10.13 Esaïe 59.4-59.5 Jacques 1.15 Galates 6.7-6.8

Cette Bible est dans le domaine public.