Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 15.16     

Job 15.16
Vulgate


1 respondens autem Eliphaz Themanites dixitJob 2.11 Job 42.7 Job 22.1 Job 42.9 Job 4.1
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suumJob 6.26 Job 8.2 Osée 12.1 Job 13.2 Jacques 3.13
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expeditMatthieu 12.36-12.37 Job 16.2-16.3 Job 26.1-26.3 Malachie 3.13-3.15 1 Timothée 6.4-6.5
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram DeoGalates 2.21 Job 27.10 Luc 18.1 Romains 3.31 Job 4.5-4.6
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantiumPsaumes 120.2-120.3 Job 9.22-9.24 Psaumes 50.19-50.20 Luc 6.45 Job 12.6
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibiLuc 19.22 Matthieu 12.37 Job 9.20 Job 34.5-34.9 Job 42.3
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatusPsaumes 90.2 Proverbes 8.22-8.25 Job 38.4-38.41 Job 15.10 Genèse 4.1
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientiaRomains 11.34 Jérémie 23.18 Proverbes 3.32 Job 13.5-13.6 Deutéronome 29.29
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamusJob 13.2 2 Corinthiens 11.21-11.30 2 Corinthiens 11.5 2 Corinthiens 10.7 Job 12.3
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tuiJob 32.6-32.7 Deutéronome 32.7 Job 12.20 Job 12.12 Job 8.8-8.10
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent2 Corinthiens 1.3-1.5 Job 5.8-5.26 1 Rois 22.24 Job 36.16 2 Corinthiens 7.6
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculosProverbes 6.13 Psaumes 35.19 Job 17.2 Marc 7.21-7.22 Actes 8.22
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermonesMalachie 3.13 Jacques 1.26 Psaumes 34.13 Romains 8.7-8.8 Job 15.25-15.27
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliereJob 14.4 Ecclésiaste 7.20 Proverbes 20.9 Job 25.4-25.6 Psaumes 14.3
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eiusJob 25.5 Job 4.18 Job 5.1 Esaïe 6.2-6.5
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatemJob 34.7 Proverbes 19.28 Tite 3.3 Psaumes 53.3 Romains 1.28-1.30
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibiJob 5.27 Job 33.1 Job 34.2 Job 13.5-13.6 Job 36.2
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suosJob 8.8 Job 15.10 Psaumes 71.18 Esaïe 38.19 Psaumes 78.3-78.6
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eosJoël 3.17 Genèse 10.25 Deutéronome 32.8 Genèse 10.32
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eiusJob 24.1 Job 27.13 Romains 8.22 Ecclésiaste 9.3 Jacques 5.1-5.6
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicaturJob 18.11 1 Thessaloniciens 5.3 Lévitique 26.36 1 Samuel 25.36-25.38 Psaumes 92.7
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladiumJob 20.24-20.25 Esaïe 8.21-8.22 Job 19.29 Matthieu 27.5 Job 9.16
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum diesPsaumes 59.15 Psaumes 109.10 Job 18.12 Job 18.18 Ecclésiaste 11.8
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proeliumRomains 2.9 Job 6.2-6.4 Matthieu 26.37-26.38 Proverbes 1.27 Proverbes 6.11
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus estLévitique 26.23 Esaïe 10.12-10.14 Exode 5.2-5.3 Job 40.9-40.11 Job 9.4
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est2 Chroniques 28.22 2 Chroniques 32.13-32.17 Genèse 49.8 Job 16.12 Psaumes 18.40
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependetPsaumes 17.10 Esaïe 6.10 Psaumes 73.7 Deutéronome 32.15 Psaumes 78.31
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactaeJob 3.14 Jérémie 9.11 Job 18.15 Michée 3.12 Jérémie 26.18
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suamJob 27.16-27.17 Jacques 1.11 Luc 16.2 Luc 12.19-12.21 Psaumes 49.16-49.17
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris suiJob 4.9 Job 15.22 Job 20.26 Matthieu 8.12 Matthieu 25.41
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sitEsaïe 59.4 Esaïe 44.20 Jonas 2.8 Galates 6.3 Osée 8.7
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescetEcclésiaste 7.17 Job 22.16 Psaumes 55.23 Esaïe 27.11 Psaumes 52.5-52.8
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suumEsaïe 33.9 Apocalypse 6.13 Deutéronome 28.39-28.40
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiuntJob 8.13 Esaïe 33.14-33.15 Michée 7.2 1 Samuel 12.3 Job 8.22
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolosPsaumes 7.14 Osée 10.13 Esaïe 59.4-59.5 Galates 6.7-6.8 Jacques 1.15

Cette Bible est dans le domaine public.