Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 118.163     

Psaumes 118.163
Vulgate


1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum 3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti mandata tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis 7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos 10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas 16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos 17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos 18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae 25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis 28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis 29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei 30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum 33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda 40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi 44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi 45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi 48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis 49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae 55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi 57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam 58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua 60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua 64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me 65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua 70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas 72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi 75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me 76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua 80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar 81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi 82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium 85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua 86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me 87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui 89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo 90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet 91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi 92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea 93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi 95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est 98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi 101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua 102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo 104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis 105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis 106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus 110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi 111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi 114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi 115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea 117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper 118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum 119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui 121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me 122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua 126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam 127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea 130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis 131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia 134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua 135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei 140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea 144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua 147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi 148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua 149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt 151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas 152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me 157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi 158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me 160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer 168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum 170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me 171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas 172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas 173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi 174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

Cette Bible est dans le domaine public.