Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 23     

Proverbes 23
Vulgate


1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam Jude 1.12 Genèse 43.32-43.34
2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 1 Corinthiens 9.27 Philippiens 3.19 Matthieu 18.8-18.9
3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii Proverbes 23.6 Psaumes 141.4 Ephésiens 4.22 Luc 21.34 Daniel 1.8
4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum Proverbes 28.20 Proverbes 3.5 Hébreux 13.5 Jean 6.27 1 Timothée 6.8-6.10
5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum Proverbes 27.24 1 Timothée 6.17 1 Jean 2.16 Matthieu 6.19 Jacques 5.1-5.2
6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius Psaumes 141.4 Deutéronome 15.9 Proverbes 23.3 Daniel 1.8-1.10 Proverbes 22.9
7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Psaumes 12.2 Juges 16.15 Psaumes 55.21 Luc 11.37-11.54 Luc 7.39
8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui Matthieu 7.6 1 Corinthiens 1.21-1.24 Jean 9.40 Proverbes 9.7-9.8 Jean 8.52
10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas Proverbes 22.28 Deutéronome 19.14 Zacharie 7.10 Jérémie 22.3 Job 24.2-24.3
11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum Proverbes 22.23 Job 19.25 Exode 22.22-22.24 Deutéronome 27.19 Jérémie 51.36
12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae Proverbes 2.2-2.6 Jacques 1.21-1.25 Ezéchiel 33.31 Matthieu 13.52 Proverbes 22.17
13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur Proverbes 13.24 Proverbes 19.18 Proverbes 29.17 Proverbes 29.15
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 1 Corinthiens 5.5 1 Corinthiens 11.32 Proverbes 22.15
15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum Proverbes 23.24-23.25 Proverbes 29.3 2 Jean 1.4 3 Jean 1.3-1.4 Luc 15.32
16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua Proverbes 8.6 Ephésiens 4.29 Ephésiens 5.4 Colossiens 4.4 Jacques 3.2
17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die Proverbes 28.14 Proverbes 24.1 Proverbes 3.31 Ecclésiaste 5.7 Psaumes 73.3-73.7
18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur Jérémie 29.11 Proverbes 24.14 Psaumes 9.18 Psaumes 37.37 Philippiens 1.20
19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum Proverbes 4.10-4.23 Proverbes 9.6 Proverbes 6.6 Proverbes 23.12 Proverbes 23.26
20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt Ephésiens 5.18 Romains 13.13 Esaïe 5.22 Esaïe 5.11 Luc 21.34
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio Proverbes 21.17 Philippiens 3.19 Deutéronome 21.20 Galates 5.21 1 Corinthiens 6.10
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua Proverbes 1.8 Proverbes 6.20 Ephésiens 6.1-6.2 Proverbes 30.17 Deutéronome 21.18-21.21
23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam Matthieu 13.44 Proverbes 18.15 Psaumes 119.72 Matthieu 13.46 Esaïe 55.1
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Proverbes 10.1 Proverbes 15.20 Proverbes 23.15-23.16 1 Rois 2.9 Philémon 1.9
25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te Proverbes 17.25 Luc 1.31-1.33 Luc 1.58 Luc 1.40-1.47 1 Chroniques 4.9-4.10
26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant Psaumes 119.2 Matthieu 10.37-10.38 Psaumes 107.43 Psaumes 119.9-119.11 Deutéronome 6.5
27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Proverbes 22.14
28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit Proverbes 7.12 Ecclésiaste 7.26 Proverbes 7.22-7.27 Proverbes 22.14 Juges 16.4-16.22
29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum Ephésiens 5.18 Proverbes 23.21 Esaïe 5.11 Esaïe 5.22 Proverbes 20.1
30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis Psaumes 75.8 Esaïe 5.11 Ephésiens 5.18 Proverbes 9.2 Proverbes 20.1
31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande Psaumes 119.37 Matthieu 5.28-5.30 2 Samuel 11.2 1 Jean 2.16 Proverbes 6.25
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet Amos 5.19 Esaïe 28.7-28.8 Proverbes 5.11 Jérémie 5.31 Ecclésiaste 10.8
33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa Osée 7.5 Jude 1.12-1.13 Proverbes 2.12 Psaumes 69.12 Proverbes 31.5
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 2 Samuel 13.28 Luc 17.27-17.29 1 Rois 16.9 Matthieu 24.38 Joël 1.5
35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam Esaïe 56.12 Jérémie 5.3 Proverbes 27.22 Proverbes 26.11 1 Corinthiens 15.32-15.34

Cette Bible est dans le domaine public.