Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 37     

Esaïe 37
Vulgate


1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini 2 Rois 19.1-19.37 Esaïe 36.22-37.38 2 Rois 22.11 Matthieu 11.21 Jonas 3.5-3.6
2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam Esaïe 1.1 Esaïe 36.3 2 Rois 18.18 2 Rois 19.2 2 Chroniques 20.20
3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti Osée 13.13 Esaïe 66.9 Esaïe 26.17-26.18 Esaïe 33.2 2 Chroniques 15.4
4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Esaïe 36.20 Esaïe 1.9 Psaumes 106.23 Esaïe 10.22 Esaïe 37.23-37.24
5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam 6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Esaïe 35.4 Esaïe 7.4 Exode 14.13 Marc 4.40 Esaïe 43.1-43.2
7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua Esaïe 37.9 Esaïe 17.13-17.14 Esaïe 10.33-10.34 Esaïe 37.36-37.38 2 Rois 7.6
8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis Josué 10.29 Josué 12.11 2 Chroniques 21.10 2 Rois 19.8-19.9 Nombres 33.20-33.21
9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens 1 Samuel 23.27-23.28 Esaïe 37.7 Esaïe 18.1 Esaïe 20.5
10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum Esaïe 36.15 Matthieu 27.43 2 Chroniques 32.15-32.19 Esaïe 36.4 2 Rois 19.10-19.13
11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari Esaïe 36.18-36.20 Esaïe 10.7-10.14 Esaïe 14.17 2 Rois 18.33-18.35 2 Rois 17.4-17.6
12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar Genèse 11.31 2 Rois 18.11 2 Rois 17.6 Actes 7.2 2 Rois 19.12
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava 2 Rois 18.34 2 Rois 19.13 2 Rois 17.24 Esaïe 10.9 Jérémie 49.23
14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino 2 Chroniques 6.20-6.42 Psaumes 76.1-76.3 1 Rois 8.38 1 Rois 8.28-8.30 Psaumes 62.1-62.3
15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens Philippiens 4.6-4.7 1 Samuel 7.8-7.9 2 Chroniques 20.6-20.12 Jacques 5.13 Daniel 9.3-9.4
16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram Psaumes 99.1 Psaumes 86.10 Exode 25.22 Colossiens 1.16 Psaumes 80.1
17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 2 Chroniques 6.40 Psaumes 74.22 Esaïe 37.4 Psaumes 10.14-10.15 Psaumes 17.6
18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 2 Rois 15.29 2 Rois 16.9 2 Rois 17.6 2 Rois 17.24 1 Chroniques 5.26
19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos Exode 32.20 Esaïe 41.29 Esaïe 46.1-46.2 Esaïe 10.9-10.11 Esaïe 44.17
20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus Psaumes 46.10 1 Rois 18.36-18.37 Ezéchiel 36.23 1 Rois 8.43 1 Samuel 17.45-17.47
21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum Esaïe 38.3-38.6 Esaïe 37.2 2 Samuel 17.23 Esaïe 65.24 Psaumes 91.15
22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem Job 16.4 Zacharie 2.10 Jérémie 14.17 Psaumes 9.14 Lamentations 2.13
23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel Ezéchiel 39.7 Ezéchiel 28.9 Esaïe 14.13-14.14 Psaumes 74.18 Esaïe 2.11
24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius Esaïe 14.8 Esaïe 10.18 Ezéchiel 31.3-31.18 Esaïe 36.15-36.20 Esaïe 37.4
25 ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum 1 Rois 20.10 Deutéronome 11.10 Esaïe 36.12 2 Rois 19.23-19.24
26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum Actes 4.27-4.28 Actes 2.23 1 Pierre 2.8 Esaïe 10.5-10.6 Esaïe 10.15
27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret Psaumes 129.6 Jacques 1.10-1.11 Nombres 14.9 Psaumes 92.7 Psaumes 90.5-90.6
28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me Apocalypse 2.13 Psaumes 139.1-139.11 Proverbes 5.21 Jérémie 23.23-23.24 Proverbes 15.3
29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti Esaïe 30.28 Ezéchiel 38.4 Ezéchiel 29.4 Esaïe 10.12 Esaïe 37.34
30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum 2 Rois 19.29 Lévitique 25.4-25.5 Esaïe 7.14 Lévitique 25.20-25.22 Esaïe 7.21-7.25
31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum Esaïe 27.6 Psaumes 80.9 2 Rois 19.30-19.31 Esaïe 1.9 Esaïe 65.9
32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud Esaïe 9.7 2 Rois 19.31 Zacharie 1.14 Joël 2.18 Esaïe 59.17
33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem Luc 19.43-19.44 Esaïe 10.32-10.34 Esaïe 17.14 Esaïe 17.12 Esaïe 33.20
34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus Esaïe 37.29 Proverbes 21.30
35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum Esaïe 38.6 Esaïe 31.5 2 Rois 20.6 Esaïe 43.25 Ezéchiel 20.9
36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum Esaïe 10.12 2 Rois 19.35 Esaïe 31.8 2 Chroniques 32.21-32.22 Esaïe 10.33-10.34
37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Jonas 1.2 Jonas 3.3 Genèse 10.11-10.12 Esaïe 37.7 Jonas 4.11
38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo Genèse 8.4 Esdras 4.2 Jérémie 51.27 Esaïe 14.9 Esaïe 36.15

Cette Bible est dans le domaine public.