Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 5     

Luc 5
Vulgate


1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth Josué 12.3 Matthieu 14.34 Nombres 34.11 Matthieu 4.18-4.22 Marc 1.16-1.20
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia Marc 1.19 Matthieu 4.21
3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas Jean 1.41-1.42 Marc 4.1-4.2 Matthieu 4.18 Matthieu 13.1-13.2 Jean 8.2
4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam Jean 21.6
5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete Jean 2.5 Jean 15.14 Luc 8.24 Ezéchiel 37.4-37.7 Luc 6.46-6.48
6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum 1 Corinthiens 15.58 Jean 21.6-21.11 2 Rois 4.3-4.7 Actes 4.4 Galates 6.9
7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Galates 6.2 Philippiens 4.3 Actes 11.25 Proverbes 18.24 Exode 23.5
8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Esaïe 6.5 Apocalypse 1.17 Job 42.5-42.6 Juges 13.22 1 Samuel 6.20
9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant Luc 4.32 Psaumes 8.6 Luc 4.36 Psaumes 8.8 Marc 9.6
10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens Matthieu 4.19 Matthieu 13.47 Marc 1.17 Matthieu 14.27 2 Corinthiens 8.23
11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum Matthieu 19.27 Luc 5.28 Matthieu 4.20 Matthieu 10.37 Marc 10.21
12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Matthieu 8.2-8.4 Luc 17.12-17.13 Luc 17.16 Psaumes 50.15 Marc 1.40-1.45
13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo Osée 14.4 Genèse 1.9 2 Rois 5.14 Ezéchiel 36.25-36.27 Luc 4.39
14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Matthieu 8.4 Luc 9.5 Matthieu 9.30 Marc 6.11 Lévitique 14.2-14.32
15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis Matthieu 9.26 Matthieu 15.30-15.31 Marc 1.28 Luc 12.1 Proverbes 15.33
16 ipse autem secedebat in deserto et orabat Matthieu 14.23 Luc 6.12 Marc 6.46 Marc 1.35-1.36 Jean 6.15
17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos Luc 6.19 Luc 8.46 Matthieu 15.1 Luc 7.30 Marc 16.18
18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum Marc 2.3-2.12 Matthieu 9.2-9.8 Jean 5.5-5.6 Actes 9.33
19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum Marc 2.4 Matthieu 10.27 Deutéronome 22.8 Jérémie 19.13 2 Samuel 11.2
20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua Luc 7.48 Jean 5.14 Matthieu 9.2 Actes 14.9 Esaïe 38.17
21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Esaïe 43.25 Jean 10.33 Luc 7.49 Psaumes 32.5 Matthieu 26.65
22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris Marc 8.17 Esaïe 66.18 Apocalypse 2.23 Matthieu 9.4 Luc 24.38
23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula Matthieu 9.5 Marc 2.9
24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Esaïe 53.11 Jean 17.2 Actes 14.10 Jean 11.43 Jean 5.22-5.23
25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum Psaumes 50.23 Luc 5.13 Luc 18.43 Luc 13.13 Genèse 1.3
26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie Matthieu 9.8 Luc 7.16 Actes 4.21 Luc 8.37 Galates 1.24
27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me Marc 2.13-2.22 Jean 1.43 Matthieu 9.9-9.17 Marc 3.18 Luc 18.22
28 et relictis omnibus surgens secutus est eum Luc 5.11 1 Rois 19.19-19.21 Matthieu 19.22-19.27 Luc 9.59-9.62
29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes Luc 15.1 1 Corinthiens 10.27 Matthieu 9.10 1 Corinthiens 5.9-5.11 Marc 2.15
30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis Actes 23.9 Luc 7.39 Luc 19.7 Matthieu 21.28-21.32 Luc 18.11
31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent Marc 2.17 Matthieu 9.12-9.13 Jérémie 8.22
32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam Luc 24.47 Luc 15.10 Luc 15.7 Actes 3.19 Actes 5.31
33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt Marc 2.18-2.22 Luc 11.1 Luc 18.12 Matthieu 9.14-9.17 Marc 12.40
34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare Jean 3.29 Juges 14.10-14.11 Matthieu 25.1-25.10 Cantique 2.6-2.7 Esaïe 54.5
35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus Luc 17.22 1 Corinthiens 7.5 Jean 16.28 Jean 12.8 Matthieu 6.17-6.18
36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo Marc 2.21-2.22 2 Corinthiens 6.16 Matthieu 9.16-9.17 Lévitique 19.19 Deutéronome 22.11
37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt Josué 9.4 Psaumes 119.83 Josué 9.13
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur Hébreux 8.8-8.13 Galates 5.1-5.6 Philippiens 3.5-3.7 Galates 6.13-6.14 Apocalypse 21.5
39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est Jérémie 6.16 Marc 7.7-7.13 Romains 4.11-4.12 Hébreux 11.39 Hébreux 11.1-11.2

Cette Bible est dans le domaine public.