Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 15.32     

Actes 15.32
Vulgate


1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieriActes 15.24 Actes 15.5 Lévitique 12.3 Actes 6.14 1 Corinthiens 7.18-7.19
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestioneActes 15.22-15.23 Actes 15.6-15.7 Actes 15.4 Actes 11.30 Galates 2.1-2.2
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribusActes 14.27 Tite 3.13 1 Corinthiens 16.11 Actes 21.5 1 Corinthiens 16.6
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illisActes 15.12 Actes 14.27 Actes 15.3 Actes 21.17 1 Corinthiens 15.10
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem MosiActes 15.1 Actes 15.24 Actes 26.5-26.6 Galates 5.1-5.3 Actes 21.20
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hocActes 15.25 Actes 15.4 Hébreux 13.17 Matthieu 18.20 Hébreux 13.7
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credereActes 15.2 Actes 10.20 Romains 10.17-10.18 Galates 2.7-2.9 1 Chroniques 28.4-28.5
8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobisActes 1.24 Actes 2.4 Actes 14.3 Actes 10.47 1 Rois 8.39
9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorumActes 10.28 Romains 3.22 Actes 10.34 Actes 11.12 Ephésiens 3.6
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimusMatthieu 23.4 Esaïe 7.12 Galates 5.1 Hébreux 3.9 Matthieu 11.28-11.30
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illiRomains 3.24 Tite 3.4-3.7 2 Corinthiens 13.14 Romains 5.15 Galates 1.6
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eosActes 14.27 Actes 15.4 Jean 4.48 Actes 21.19
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite meActes 12.17 Actes 2.14 Marc 15.40 Actes 2.29 1 Corinthiens 14.30-14.33
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo2 Pierre 1.1 Esaïe 43.21 Actes 15.7-15.9 Romains 11.36 1 Pierre 2.9-2.10
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum estRomains 15.8-15.12 Actes 13.47
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illudAmos 9.11-9.12 1 Rois 12.16 Esaïe 9.6-9.7 Psaumes 89.35-89.49 Luc 1.31-1.33
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haecZacharie 2.11 Osée 2.23 Zacharie 8.20-8.23 Jérémie 16.19 Genèse 22.18
18 notum a saeculo est Domino opus suumMatthieu 25.34 Matthieu 13.35 Ephésiens 3.9 Esaïe 44.7 Ephésiens 1.4
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad DeumActes 15.28 Actes 15.10 Galates 1.7-1.10 Esaïe 55.7 Actes 15.24
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguineLévitique 3.17 Actes 15.29 Apocalypse 2.20 Apocalypse 2.14 Genèse 9.4
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legiturActes 13.15 Actes 13.27 Néhémie 8.1-8.12 2 Corinthiens 3.14-3.15 Luc 4.16
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribusActes 15.27 Actes 15.40 1 Pierre 5.12 Actes 15.32 Actes 18.5
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutemJacques 1.1 Actes 23.26 Actes 15.22 Actes 15.41 Galates 1.21
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimusActes 15.1 Galates 5.10 Galates 5.12 Tite 1.10-1.11 Galates 1.7
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo2 Pierre 3.15 Actes 1.14 1 Corinthiens 1.10 Actes 2.1 Actes 15.2
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu ChristiActes 14.19 Actes 9.23-9.25 Philippiens 2.29-2.30 1 Corinthiens 15.30 Juges 5.18
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eademActes 15.22 Actes 15.32 3 Jean 1.13 2 Jean 1.12
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessarioJean 16.13 Apocalypse 2.24 Actes 5.32 1 Corinthiens 7.40 1 Thessaloniciens 4.8
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valeteActes 15.20 Actes 21.25 1 Corinthiens 10.18-10.20 2 Corinthiens 11.9 Apocalypse 2.20
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulamActes 21.22 Actes 6.2 Actes 23.33 Actes 16.4
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolationeActes 15.1 Galates 5.1 Philippiens 3.3 Actes 16.5 Actes 15.10
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaveruntActes 11.23 Actes 14.22 Actes 13.1 1 Pierre 5.12 Romains 12.8
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos1 Corinthiens 16.11 Hébreux 11.31 Actes 16.36 Genèse 26.29 Marc 5.34
34 [] 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum DominiActes 13.1 2 Timothée 4.2 Colossiens 1.28 1 Timothée 2.7 Matthieu 28.19-28.20
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeantActes 13.51 Actes 13.4 Actes 14.6 Actes 13.13-13.14 Actes 14.24-14.25
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur MarcusActes 12.12 Philémon 1.24 Colossiens 4.10 Actes 13.5 Actes 12.25
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eumActes 13.13 Jacques 1.8 Luc 9.61 Psaumes 78.9 Luc 14.27-14.34
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret CyprumColossiens 4.10 Actes 4.36 Romains 7.18-7.21 Actes 6.1 Actes 13.4-13.12
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribusActes 14.26 Actes 15.22 Actes 11.23 2 Jean 1.10-1.11 Actes 16.1-16.3
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesiasActes 15.23 Actes 15.32 Actes 21.3 Galates 1.21 Actes 18.18

Cette Bible est dans le domaine public.