Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 10     

Josué 10
Vulgate


1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum Josué 8.2 Josué 6.21 Josué 9.15-9.27 Josué 11.19-11.20 Hébreux 7.1
2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi Exode 15.14-15.16 Josué 2.24 Deutéronome 11.25 Deutéronome 28.10 Josué 2.9-2.13
3 misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens Michée 1.13 2 Chroniques 11.9 Josué 12.10-12.13 Genèse 23.2 Josué 10.1
4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel Josué 9.15 Josué 10.1 Actes 9.23-9.27 2 Timothée 3.12 Matthieu 16.24
5 congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam Josué 9.1-9.2 Genèse 15.16 Esaïe 8.9-8.10 Josué 10.6 Nombres 13.29
6 habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis Josué 5.10 Josué 9.6 Esaïe 33.22 Josué 21.11 2 Rois 4.24
7 ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi Josué 8.1 Esaïe 8.12 Esaïe 8.14
8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit Josué 11.6 Deutéronome 3.2 Psaumes 27.1-27.2 Esaïe 41.10-41.15 Josué 1.5-1.9
9 inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis 2 Timothée 2.3 Proverbes 22.29 2 Timothée 4.2 Ecclésiaste 9.10 Proverbes 24.11-24.12
10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josué 16.3 Josué 16.5 Josué 15.35 Juges 4.15 Psaumes 18.14
11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel Esaïe 28.2 Psaumes 18.12-18.14 Apocalypse 16.21 Esaïe 30.30 Genèse 19.24
12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon Habakuk 3.11 Esaïe 38.8 Esaïe 60.20 Psaumes 19.4 Josué 10.13
13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei 2 Samuel 1.18 Esaïe 38.8 Habakuk 3.11 Apocalypse 21.23 Matthieu 5.45
14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel Josué 10.42 Deutéronome 1.30 Esaïe 38.8 Josué 23.3 Matthieu 21.21-21.22
15 reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae Josué 10.43 Josué 10.6
16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda Amos 9.2 Esaïe 2.19-2.22 1 Samuel 24.3 Apocalypse 6.15 Esaïe 2.10-2.12
17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda 18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant Amos 5.19 Job 21.30 Amos 9.1 Matthieu 27.66 Juges 9.46-9.49
19 vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras 2 Samuel 20.6 Jérémie 48.10 Esaïe 9.14-9.15 Jérémie 8.14 Psaumes 18.37-18.41
20 caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas Josué 8.24 Jérémie 8.14 Deutéronome 20.16 2 Chroniques 13.17 2 Samuel 20.6
21 reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est Exode 11.7 Esaïe 57.4 Esaïe 54.17
22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant 1 Samuel 15.32
23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon Josué 10.3 Josué 10.1 Josué 10.5
24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent Malachie 4.3 Psaumes 110.1 Psaumes 91.13 Apocalypse 2.26-2.27 Psaumes 110.5
25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis Deutéronome 31.6-31.8 Deutéronome 7.19 Josué 1.9 Psaumes 77.11 Ephésiens 6.10
26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum Josué 8.29 Esther 2.23 Nombres 25.4 Deutéronome 21.22-21.23 2 Samuel 21.9
27 cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens Josué 8.29 Josué 7.26 2 Samuel 18.17 Deutéronome 21.22-21.23 Josué 4.9
28 eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho Josué 6.21 Josué 8.2 Deutéronome 7.2 Josué 10.37 Psaumes 21.8-21.9
29 transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam Josué 21.13 Josué 15.42 Josué 12.15 Josué 8.29 Josué 8.2
30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho 31 de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam Josué 10.3 2 Chroniques 11.9 Josué 12.11 Michée 1.13 Josué 15.39
32 tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna 33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem Juges 1.29 Josué 16.10 Josué 16.3 1 Chroniques 20.4 1 Rois 9.15-9.17
34 transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit Josué 10.3 Josué 15.39 Josué 12.12
35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis Josué 10.37 Job 19.10 Lévitique 26.44
36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam Juges 1.10 Josué 15.13 Nombres 13.22 Josué 14.13-14.14 1 Chroniques 12.28
37 cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio 38 inde reversus in Dabir Josué 15.15 Josué 21.15 Juges 1.11-1.15 Josué 12.13 Josué 15.49
39 cepit eam atque vastavit Deutéronome 3.3 Josué 10.33 Josué 10.40 2 Rois 10.11 Abdias 1.18
40 regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius Deutéronome 7.2-7.16 Josué 19.40-19.48 Josué 15.21-15.63 Exode 34.12 Deutéronome 26.16-26.17
41 percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel Josué 11.16 Josué 15.51 Genèse 10.19 Deutéronome 9.23 Josué 14.6-14.7
42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon Josué 10.14 Exode 14.25 Esaïe 43.4 Psaumes 46.7 Deutéronome 20.4
43 universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo Josué 10.15 Josué 4.19 1 Samuel 11.14

Cette Bible est dans le domaine public.