Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 10.42     

Josué 10.42
Vulgate


1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorumJosué 8.2 Josué 6.21 Josué 9.15-9.27 Josué 11.19-11.20 Hébreux 7.1
2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimiDeutéronome 11.25 Exode 15.14-15.16 Josué 2.24 1 Samuel 27.5 2 Samuel 12.26
3 misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens2 Chroniques 11.9 Michée 1.13 2 Rois 18.14 Josué 15.54 2 Samuel 2.11
4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios IsrahelJosué 9.15 Josué 10.1 Apocalypse 20.8-20.10 Apocalypse 16.14 Jean 15.19
5 congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eamJosué 9.1-9.2 Genèse 15.16 Esaïe 8.9-8.10 Josué 10.6 Nombres 13.29
6 habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanisJosué 5.10 Josué 9.6 Psaumes 125.2 Josué 9.24-9.25 Deutéronome 1.15
7 ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimiJosué 8.1 Esaïe 8.12 Esaïe 8.14
8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poteritJosué 11.6 Deutéronome 3.2 Romains 8.31 Psaumes 27.1-27.2 Esaïe 41.10-41.15
9 inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis2 Timothée 2.3 Proverbes 22.29 2 Timothée 4.2 Ecclésiaste 9.10 Proverbes 24.11-24.12
10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et MacedaJosué 16.3 Josué 16.5 Josué 15.35 Juges 4.15 Psaumes 18.14
11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii IsrahelEsaïe 28.2 Esaïe 30.30 Psaumes 18.12-18.14 Apocalypse 16.21 Apocalypse 11.19
12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem AhialonHabakuk 3.11 Esaïe 38.8 Esaïe 60.20 Deutéronome 17.3 Psaumes 19.4
13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei2 Samuel 1.18 Esaïe 38.8 Habakuk 3.11 Juges 16.28 Psaumes 148.3
14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro IsrahelJosué 10.42 Deutéronome 1.30 Esaïe 38.8 Josué 23.3 2 Rois 20.10-20.11
15 reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra GalgalaeJosué 10.43 Josué 10.6
16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis MacedaMichée 7.17 Esaïe 24.21-24.22 Psaumes 139.7-139.10 Psaumes 48.4-48.6 Amos 9.2
17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda 18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiantAmos 5.19 Job 21.30 Amos 9.1 Matthieu 27.66 Juges 9.46-9.49
19 vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras2 Samuel 20.6 Jérémie 48.10 Esaïe 9.14-9.15 Jérémie 8.14 Psaumes 18.37-18.41
20 caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitasJosué 8.24 Jérémie 8.14 Deutéronome 20.16 2 Chroniques 13.17 2 Samuel 20.6
21 reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus estExode 11.7 Esaïe 57.4 Esaïe 54.17
22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant1 Samuel 15.32
23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem EglonJosué 10.3 Josué 10.1 Josué 10.5
24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarentMalachie 4.3 Psaumes 110.1 Esaïe 60.11-60.12 Juges 8.20 Romains 16.20
25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatisJosué 1.9 Deutéronome 31.6-31.8 Deutéronome 7.19 Deutéronome 3.21-3.22 Romains 8.37
26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperumJosué 8.29 Galates 3.13 Matthieu 27.25 1 Samuel 15.33 Esther 2.23
27 cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesensJosué 8.29 Josué 7.26 2 Samuel 18.17 Deutéronome 21.22-21.23 Josué 4.9
28 eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi HierichoJosué 6.21 Josué 15.41 Psaumes 110.1 Deutéronome 7.16 Josué 8.2
29 transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eamJosué 21.13 Josué 15.42 2 Rois 8.22 Josué 10.28 Nombres 33.20
30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho 31 de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eamJosué 10.3 2 Rois 19.8 2 Chroniques 11.9 Josué 12.11 Michée 1.13
32 tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna 33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionemJuges 1.29 Josué 16.10 Josué 16.3 1 Chroniques 6.67 1 Chroniques 20.4
34 transivitque de Lachis in Eglon et circumdeditJosué 10.3 Josué 15.39 Josué 12.12
35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat LachisJosué 10.37 Job 19.10 Lévitique 26.44
36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eamJuges 1.10 Josué 15.13 Nombres 13.22 Josué 14.13-14.14 Josué 10.5
37 cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio 38 inde reversus in DabirJosué 15.15 Josué 21.15 Juges 1.11-1.15 Josué 12.13 Josué 15.49
39 cepit eam atque vastavitDeutéronome 3.3 Josué 10.33 Josué 10.40 2 Rois 10.11 Abdias 1.18
40 regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illiusDeutéronome 7.2-7.16 1 Rois 15.29 Psaumes 9.17 Josué 10.37 Josué 10.35
41 percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus IsrahelJosué 11.16 Josué 15.51 Deutéronome 9.23 Genèse 10.19 Zacharie 9.5
42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque GabaonJosué 10.14 Psaumes 80.3 Psaumes 46.11 Psaumes 118.6 Exode 14.14
43 universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eoJosué 10.15 Josué 4.19 1 Samuel 11.14

Cette Bible est dans le domaine public.