Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 8     

Josué 8
Vulgate


1 dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram Josué 1.9 Deutéronome 7.18 Deutéronome 1.21 Josué 6.2 Deutéronome 31.8
2 faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam Deutéronome 20.14 2 Chroniques 20.22 Josué 6.21 Proverbes 13.22 Josué 8.12
3 surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte Matthieu 24.39 1 Thessaloniciens 5.2 Matthieu 24.50 2 Pierre 3.10 Matthieu 25.6
4 praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati Juges 20.29 Actes 23.21 Ecclésiaste 9.16 Ecclésiaste 7.19 Juges 20.36
5 ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus Josué 7.5 Matthieu 10.16 Juges 20.31-20.33
6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius Exode 14.3 Ecclésiaste 8.11 Exode 15.9 Juges 20.32 Ecclésiaste 9.12
7 nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras Proverbes 21.30-21.31 Josué 8.1 2 Rois 5.1
8 cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi Josué 1.9 Josué 1.16 2 Samuel 13.28 Josué 6.24 Josué 8.28
9 dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi Josué 7.2 Genèse 12.8 Josué 8.12 Genèse 32.21 Esdras 2.28
10 surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Genèse 22.3 Psaumes 119.60 Josué 3.1 Josué 7.16 Josué 6.12
11 cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat 12 quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis Josué 8.2-8.3
13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josué 8.12 Josué 8.8
14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae Esaïe 19.11 Esaïe 19.13 Daniel 4.31 Matthieu 24.50 Matthieu 24.39
15 Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis Josué 18.12 Josué 16.1 Juges 20.36 Josué 15.61
16 at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate Juges 20.31 Ezéchiel 38.11-38.22 Apocalypse 16.14 Juges 20.36-20.39 Apocalypse 19.19-19.21
17 et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes Josué 8.24-8.25 Job 5.13 Esaïe 19.11-19.13 Josué 8.3 Josué 11.20
18 dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josué 8.26 Josué 8.7 1 Samuel 17.6 Job 15.25 Job 39.23
19 cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam 20 viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent Genèse 19.28 Job 11.20 Apocalypse 6.15-6.17 Apocalypse 18.9 Apocalypse 19.3
21 vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi 22 siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur Deutéronome 7.2 1 Thessaloniciens 5.3 Job 20.5 Josué 11.11-11.12 Josué 10.28
23 regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue 1 Samuel 15.8 Apocalypse 19.20 Josué 8.29 Josué 10.17
24 igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem Josué 10.30-10.41 Nombres 21.24 Josué 11.10-11.14
25 erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi Deutéronome 20.16-20.18
26 Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi Josué 8.18 Exode 17.11-17.12
27 iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue Josué 8.2 Psaumes 50.10 Matthieu 20.15 Nombres 31.22 Nombres 31.26
28 qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum Deutéronome 13.16 Jérémie 9.11 Michée 3.12 Esaïe 17.1 2 Rois 19.25
29 regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem Josué 7.26 Deutéronome 21.22-21.23 2 Samuel 18.17 Apocalypse 19.17-19.18 Josué 10.30
30 tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal Genèse 12.7-12.8 Genèse 8.20 Exode 20.24 Deutéronome 27.4-27.6
31 sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Exode 20.24-20.25 Deutéronome 27.5-27.7 1 Rois 18.31-18.32 Matthieu 12.26 Néhémie 13.1
32 et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel Deutéronome 27.8 Deutéronome 27.2-27.3
33 omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Deutéronome 11.29 Deutéronome 31.12 Deutéronome 31.9 Josué 8.30-8.32 Deutéronome 31.25
34 post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine Néhémie 8.2-8.3 Deutéronome 31.10-31.12 Néhémie 9.3 Deutéronome 30.15-30.20 Deutéronome 27.14-28.68
35 nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur Deutéronome 31.12 Néhémie 8.2 Deutéronome 29.11 Marc 10.14 Actes 21.5

Cette Bible est dans le domaine public.