Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Matthieu 15 Vulgate
1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant 3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram 4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur 5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram 7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens 8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum 10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite 11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem 12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt 13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur 14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt 15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis 17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem 19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae 20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem 21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis 22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur 23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos 24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me 26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora 29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi 30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos 31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via 33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam 34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos 35 et praecepit turbae ut discumberet super terram 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo 37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas 38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres 39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan