Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 18     

Jean 18
Vulgate


1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Matthieu 26.36 Marc 14.32 2 Samuel 15.23 Jean 18.26 Luc 22.39-22.40
2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis Luc 22.39 Luc 21.37 Marc 11.11-11.12
3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis Jean 18.12 Luc 22.47-22.53 Actes 1.16 Jean 13.27-13.30 Matthieu 26.47-26.56
4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis Jean 13.1 Jean 18.7 Actes 20.22-20.23 Matthieu 16.21 Psaumes 3.6
5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis Matthieu 2.23 Jean 1.46 Jean 19.19 Matthieu 21.11 Jérémie 8.12
6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram Psaumes 70.2-70.3 Psaumes 129.5 2 Rois 1.9-1.15 Luc 9.54-9.56 Actes 4.29-4.30
7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum Jean 18.4
8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire 1 Pierre 5.7 1 Corinthiens 10.13 Jean 13.36 Marc 14.50-14.52 Matthieu 26.56
9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam Jean 17.12
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus Marc 14.47 Jean 18.26 Marc 14.30 Matthieu 26.51-26.54 Luc 22.49-22.51
11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum Matthieu 20.22 Matthieu 26.39 Luc 22.42 Matthieu 26.42 Luc 12.30
12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum Jean 18.3 Matthieu 26.57 Marc 14.53 Marc 15.1 Matthieu 27.2
13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius Jean 18.24 Luc 3.2 Actes 4.6 Matthieu 26.57 Jean 11.51
14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo Jean 11.49-11.52
15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Luc 22.54 Marc 14.54 Matthieu 26.58-26.68 Matthieu 26.3
16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum Matthieu 26.69 Marc 14.66-14.68 Luc 22.55-22.57
17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum Matthieu 26.69-26.70 Jean 21.15 Actes 12.13 Jean 18.16 Jean 18.25
18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se Marc 14.54 Jean 18.25 Proverbes 13.20 Psaumes 1.1 Actes 4.23
19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius Luc 22.63-22.71 Luc 20.20 Matthieu 26.59-26.68 Luc 11.53-11.54 Marc 14.55-14.65
20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jean 7.26 Esaïe 48.16 Matthieu 4.23 Matthieu 26.55 Esaïe 45.19
21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego Actes 24.18-24.20 Actes 24.12-24.13 Marc 14.55-14.59 Luc 22.67 Matthieu 26.59-26.60
22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici Jean 19.3 Esaïe 50.5-50.7 Matthieu 26.67-26.68 Job 30.10-30.12 Luc 22.63-22.64
23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis Actes 23.2-23.5 2 Corinthiens 10.1 Matthieu 5.39 1 Pierre 2.20-2.23
24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem Jean 18.13 Matthieu 26.57
25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum Luc 22.58-22.62 Galates 2.11-2.13 Matthieu 26.71-26.75 Jean 18.17-18.18 Matthieu 26.69
26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo Jean 18.1 Jean 18.10 Matthieu 26.73 Luc 22.59-22.60 Proverbes 12.19
27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit Jean 13.38 Matthieu 26.74-26.75 Marc 14.30 Marc 14.71-14.72 Luc 22.60-22.62
28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha Jean 18.33 Jean 19.9 Matthieu 27.27 Actes 11.3 Actes 10.28
29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc Matthieu 27.11-27.14 Actes 25.16 Matthieu 27.23 Luc 23.2-23.3 Actes 23.28-23.30
30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum Marc 15.3 Actes 3.13 Luc 23.2-23.5 Luc 20.19-20.26 Luc 24.7
31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam Jean 19.15 Genèse 49.10 Jean 19.6-19.7 Osée 3.4-3.5 Ezéchiel 21.26-21.27
32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus Matthieu 20.19 Matthieu 26.2 Jean 3.14 Jean 12.32-12.33 Luc 18.32-18.33
33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum Jean 19.9 Jean 18.37 Jean 19.19-19.22 Actes 2.34-2.36 Luc 19.38-19.40
34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti Néhémie 4.2 Jean 19.6 Esdras 4.12 Actes 3.13 Actes 18.14-18.16
36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc Jean 6.15 Luc 17.20-17.21 Romains 14.17 Colossiens 1.12-1.14 Daniel 7.14
37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem 1 Jean 4.6 Jean 8.47 Jean 8.14 Luc 23.3 Jean 3.32
38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jean 19.4 Jean 19.6 Luc 23.4 Matthieu 27.24 Actes 17.32
39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum Matthieu 27.15-27.18 Matthieu 27.20-27.23 Marc 15.6-15.14 Luc 23.16-23.23
40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro Marc 15.7 Matthieu 27.26 Luc 23.18-23.19 Luc 23.25 Actes 3.13-3.14

Cette Bible est dans le domaine public.