Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 18.32     

Jean 18.32
Vulgate


1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eiusMatthieu 26.36 Marc 14.32 2 Samuel 15.23 Luc 22.39-22.40 Jean 18.26
2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suisLuc 22.39 Luc 21.37 Marc 11.11-11.12
3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armisJean 18.12 Luc 22.47-22.53 Actes 1.16 Marc 14.43-14.50 Psaumes 22.12
4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritisJean 13.1 Jean 18.7 Actes 2.28 Jean 19.28 1 Rois 18.14-18.18
5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsisJérémie 8.12 Esaïe 3.9 Matthieu 2.23 Jean 1.46 Jean 19.19
6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terramPsaumes 70.2-70.3 Actes 4.29-4.30 Psaumes 40.14 Psaumes 27.2 Psaumes 129.5
7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum NazarenumJean 18.4
8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abireMatthieu 26.56 Ephésiens 5.25 Jean 13.1 2 Corinthiens 12.9 Esaïe 53.6
9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquamJean 17.12
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo MalchusMarc 14.47 Luc 22.33 Jean 18.26 Marc 14.30 Matthieu 26.51-26.54
11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illumMatthieu 20.22 Matthieu 26.39 Matthieu 26.42 Luc 22.42 Psaumes 75.8
12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eumJean 18.3 Matthieu 26.57 Marc 15.1 Matthieu 27.2 Luc 22.54
13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illiusJean 18.24 Luc 3.2 Matthieu 26.3 Actes 4.6 Matthieu 26.57
14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populoJean 11.49-11.52
15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificisLuc 22.54 Marc 14.54 Matthieu 26.58-26.68 Matthieu 26.3
16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit PetrumMatthieu 26.69 Marc 14.66-14.68 Luc 22.55-22.57
17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sumJean 18.25 Luc 22.56-22.57 Luc 22.54 Marc 14.66-14.68 Matthieu 26.33
18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens seMarc 14.54 Jean 18.25 Luc 22.44 Ephésiens 5.11-5.12 Marc 14.67
19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eiusMarc 14.55-14.65 Luc 22.63-22.71 Luc 20.20 Matthieu 26.59-26.68 Luc 11.53-11.54
20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihilJean 7.26 Esaïe 48.16 Matthieu 4.23 Esaïe 45.19 Jean 7.4
21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim egoMatthieu 26.59-26.60 Actes 24.18-24.20 Actes 24.12-24.13 Marc 14.55-14.59 Luc 22.67
22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontificiLuc 22.63-22.64 Jean 18.3 Job 16.10 Actes 23.2-23.5 Michée 5.1
23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedisActes 23.2-23.5 2 Corinthiens 10.1 Matthieu 5.39 1 Pierre 2.20-2.23
24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificemJean 18.13 Matthieu 26.57
25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sumMatthieu 26.69 Luc 22.56 Genèse 18.15 Proverbes 29.25 Marc 14.67-14.72
26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illoJean 18.1 Jean 18.10 Proverbes 12.19 Marc 14.70-14.71 Matthieu 26.73
27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavitJean 13.38 Marc 14.71-14.72 Luc 22.60-22.62 Matthieu 26.34 Marc 14.68
28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent paschaJean 18.33 Jean 19.9 Matthieu 27.27 Actes 11.3 Marc 15.1-15.5
29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem huncActes 23.28-23.30 Marc 15.2-15.5 Matthieu 27.11-27.14 Actes 25.16 Matthieu 27.23
30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eumLuc 24.7 Jean 19.12 Marc 10.33 Marc 15.3 Actes 3.13
31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquamEzéchiel 21.26-21.27 Actes 25.18-25.20 Jean 19.15 Genèse 49.10 Jean 19.6-19.7
32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturusMatthieu 26.2 Matthieu 20.19 Jean 3.14 Jean 12.32-12.33 Luc 18.32-18.33
33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex IudaeorumJean 19.9 Marc 15.2 1 Timothée 6.13 Zacharie 9.9 Psaumes 2.6-2.12
34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecistiActes 18.14-18.16 Actes 25.19-25.20 Jean 18.28 Actes 21.38 Jean 19.11
36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hincJean 6.15 Luc 17.20-17.21 Colossiens 1.12-1.14 Romains 14.17 Daniel 2.44
37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem1 Jean 4.6 Jean 8.14 Jean 8.47 1 Jean 3.19 Esaïe 55.4
38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causamJean 19.4 Luc 23.4 Jean 19.6 Luc 23.14-23.16 Actes 17.19-17.20
39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem IudaeorumMatthieu 27.15-27.18 Matthieu 27.20-27.23 Marc 15.6-15.14 Luc 23.16-23.23
40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latroMarc 15.7 Matthieu 27.16 Marc 15.15 Matthieu 27.26 Luc 23.18-23.19

Cette Bible est dans le domaine public.