Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 19     

Actes 19
Vulgate


1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos 1 Corinthiens 16.12 Actes 18.1 1 Corinthiens 1.12 Actes 18.19-18.21 Actes 18.23-18.28
2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus Jean 7.39 1 Corinthiens 12.1-12.11 Actes 8.15-8.17 Actes 2.17 1 Corinthiens 6.19
3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate Actes 18.25 Matthieu 28.19 Matthieu 3.1-3.17 1 Corinthiens 12.13 Actes 8.16
4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum Jean 1.7 Jean 1.27 Matthieu 21.25-21.32 Luc 3.16-3.18 Marc 1.1-1.12
5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu Actes 8.16 Actes 8.12 1 Corinthiens 10.2 Actes 2.38 1 Corinthiens 1.13-1.15
6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant Actes 2.4 Actes 6.6 Marc 16.17 Actes 10.45-10.46 2 Timothée 1.6
7 erant autem omnes viri fere duodecim 8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei Actes 1.3 Actes 28.23 Jude 1.3 Actes 19.9 Actes 18.4
9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni Actes 9.2 Actes 19.23 Actes 14.4 Actes 13.45-13.46 Jérémie 19.15
10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles Actes 20.31 2 Timothée 1.15 Actes 16.6 Actes 18.4 1 Corinthiens 1.22-1.24
11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli Actes 5.12 Romains 15.18-15.19 Hébreux 2.4 Actes 16.18 Jean 14.12
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur Actes 5.15 2 Rois 13.20-13.21 2 Rois 4.29-4.31 Marc 16.17
13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Matthieu 12.27 Luc 11.19 Marc 9.38 Matthieu 26.63 Marc 5.7
14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant 15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis Marc 5.9-5.13 Marc 1.34 Luc 4.33-4.35 Marc 1.24 Genèse 3.1-3.5
16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa Marc 5.3-5.4 Marc 5.15 Luc 8.29 Luc 8.35
17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu Actes 5.11 Actes 5.5 2 Thessaloniciens 1.12 Actes 5.13 1 Samuel 6.20
18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos Matthieu 3.6 Psaumes 32.5 1 Jean 1.9 Ezéchiel 36.31 Ezéchiel 16.63
19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium Hébreux 10.34 Actes 8.9-8.11 Genèse 35.4 Esaïe 8.19 Exode 7.11
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur Actes 12.24 Actes 6.7 Esaïe 55.11 2 Thessaloniciens 3.1
21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre Actes 20.22 Actes 20.16 Actes 18.21 Actes 23.11 Romains 1.13
22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia Romains 16.23 2 Timothée 4.20 Actes 19.29 Actes 16.1 Actes 18.5
23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via Actes 19.9 Actes 24.22 Actes 9.2 2 Corinthiens 1.8-1.10 Actes 18.26
24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum Actes 16.16 Esaïe 56.11-56.12 1 Timothée 6.9-6.10 Actes 16.19 Actes 19.27-19.28
25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis Actes 16.19 Osée 12.7-12.8 2 Pierre 2.3 Apocalypse 18.3 Osée 4.8
26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt Esaïe 44.10-44.20 Actes 17.29 1 Corinthiens 8.4 Apocalypse 9.20 Deutéronome 4.28
27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit Matthieu 23.13 1 Timothée 6.5 Actes 19.21 Apocalypse 13.3 1 Jean 5.19
28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum Esaïe 41.5-41.7 Actes 21.28-21.31 Apocalypse 13.4 Actes 18.19 Actes 19.34-19.35
29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli Actes 20.4 Colossiens 4.10 Actes 27.2 Philémon 1.24 1 Corinthiens 1.14
30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli 2 Samuel 18.2-18.3 2 Samuel 21.17 Actes 21.39 Actes 17.22-17.31 Actes 14.14-14.18
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum Actes 16.6 Actes 19.10 Proverbes 16.7 Actes 21.12
32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent Actes 21.34 Matthieu 11.7-11.9 Actes 19.29 Actes 19.40 Luc 7.24-7.26
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo Actes 12.17 Luc 1.22 1 Timothée 1.20 2 Timothée 4.14 Actes 24.10
34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum Actes 19.28 Romains 2.22 1 Rois 18.26 Matthieu 6.7 Actes 19.26
35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis Actes 14.12-14.13 Actes 18.19 Actes 19.26 Ephésiens 2.12 2 Thessaloniciens 2.10-2.11
36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere Proverbes 14.29 Actes 5.35-5.39 Proverbes 25.8
37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram Romains 2.22 1 Corinthiens 10.32 2 Corinthiens 6.3 Actes 25.8
38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem Actes 13.7 Deutéronome 17.8 1 Corinthiens 6.1 Actes 18.14
39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi 40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam Actes 21.38 1 Rois 1.41 Matthieu 26.5 Actes 20.1 Actes 21.31

Cette Bible est dans le domaine public.