Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 19.23     

Actes 19.23
Vulgate


1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos1 Corinthiens 16.12 Actes 18.1 1 Corinthiens 1.12 Actes 18.19-18.21 Actes 18.23-18.28
2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimusJean 7.39 Galates 3.5 1 Corinthiens 12.1-12.11 Actes 8.15-8.17 Actes 2.17
3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismateActes 18.25 Matthieu 28.19 Matthieu 3.1-3.17 1 Corinthiens 12.13 Actes 8.16
4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in IesumJean 1.7 Jean 1.27 Matthieu 11.3-11.5 Matthieu 21.25-21.32 Luc 3.16-3.18
5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini IesuActes 8.16 Actes 8.12 1 Corinthiens 10.2 Actes 2.38 1 Corinthiens 1.13-1.15
6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabantActes 2.4 Actes 6.6 Marc 16.17 Actes 8.17-8.19 Actes 10.45-10.46
7 erant autem omnes viri fere duodecim 8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno DeiActes 1.3 Actes 28.23 Actes 14.1 Jude 1.3 Actes 19.9
9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola TyranniActes 9.2 Actes 19.23 Actes 14.4 Actes 13.45-13.46 Romains 9.18
10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentilesActes 20.31 Actes 16.6 2 Timothée 1.15 Actes 18.4 1 Corinthiens 1.22-1.24
11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus PauliActes 5.12 Romains 15.18-15.19 Hébreux 2.4 Actes 16.18 Marc 16.17-16.20
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebanturActes 5.15 2 Rois 13.20-13.21 2 Rois 4.29-4.31 Marc 16.17
13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicatMatthieu 12.27 Marc 9.38 Luc 11.19 Matthieu 26.63 Marc 5.7
14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant 15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estisMarc 5.9-5.13 Marc 1.34 Luc 4.33-4.35 Marc 1.24 Genèse 3.1-3.5
16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illaMarc 5.3-5.4 Marc 5.15 Luc 8.29 Luc 8.35
17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini IesuActes 5.11 Actes 5.5 2 Thessaloniciens 1.12 Actes 13.12 Actes 5.13
18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suosMatthieu 3.6 Romains 10.10 Psaumes 32.5 1 Jean 1.9 Ezéchiel 36.31
19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta miliumDaniel 2.2 Hébreux 10.34 Actes 8.9-8.11 Genèse 35.4 Esaïe 8.19
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabaturActes 12.24 Actes 6.7 Esaïe 55.11 2 Thessaloniciens 3.1
21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videreActes 20.22 Actes 20.16 Actes 18.21 Actes 23.11 Romains 1.13
22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in AsiaRomains 16.23 2 Timothée 4.20 Actes 16.3 Actes 19.29 Actes 16.1
23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de viaActes 19.9 Actes 24.22 Actes 9.2 2 Corinthiens 1.8-1.10 Actes 18.26
24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestumActes 16.16 Esaïe 56.11-56.12 1 Timothée 6.9-6.10 Actes 16.19 Actes 19.27-19.28
25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobisActes 16.19 Osée 12.7-12.8 2 Pierre 2.3 Apocalypse 18.3 Osée 4.8
26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiuntEsaïe 44.10-44.20 Actes 17.29 1 Corinthiens 8.4 Jérémie 10.14-10.15 Apocalypse 9.20
27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colitMatthieu 23.13 1 Timothée 6.5 Actes 19.21 Apocalypse 13.3 1 Jean 5.19
28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum1 Samuel 5.3-5.5 Esaïe 41.5-41.7 Actes 21.28-21.31 Apocalypse 13.4 Actes 18.19
29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus PauliActes 20.4 Colossiens 4.10 Actes 27.2 Philémon 1.24 1 Corinthiens 1.14
30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli2 Samuel 18.2-18.3 2 Samuel 21.17 Actes 21.39 Actes 17.22-17.31 Actes 14.14-14.18
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrumActes 16.6 Actes 19.10 Proverbes 16.7 Actes 21.12
32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissentActes 21.34 Matthieu 11.7-11.9 Actes 19.29 Actes 19.40 Luc 7.24-7.26
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populoActes 12.17 Actes 26.1-26.2 Luc 1.22 1 Timothée 1.20 2 Timothée 4.14
34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana EphesiorumActes 19.28 Romains 2.22 1 Rois 18.26 Matthieu 6.7 Actes 19.26
35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolisActes 14.12-14.13 Actes 18.19 Actes 19.26 Ephésiens 2.12 2 Thessaloniciens 2.10-2.11
36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agereProverbes 14.29 Actes 5.35-5.39 Proverbes 25.8
37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestramRomains 2.22 1 Corinthiens 10.32 2 Corinthiens 6.3 Actes 25.8
38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicemActes 13.7 Deutéronome 17.8 1 Corinthiens 6.1 Actes 18.14
39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi 40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiamActes 21.38 1 Rois 1.41 Matthieu 26.5 Actes 20.1 Actes 21.31

Cette Bible est dans le domaine public.