Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 6     

Juges 6
Vulgate


1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis Genèse 25.2 Habakuk 3.7 Juges 2.13-2.14 Juges 2.19-2.20 Lévitique 26.14-26.46
2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca 1 Samuel 13.6 Hébreux 11.38 Deutéronome 28.47-28.48 Apocalypse 6.15 1 Samuel 14.11
3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum Juges 7.12 Juges 3.13 Job 1.3 Juges 6.33 Genèse 29.1
4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos Lévitique 26.16 Deutéronome 28.51 Deutéronome 28.33 Michée 6.15 Abdias 1.5
5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes Juges 7.12 Juges 8.10 Jérémie 46.23 Esaïe 13.20 Cantique 1.5
6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian Juges 3.9 Psaumes 106.43-106.44 Juges 3.15 Psaumes 50.15 Malachie 1.4
7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas 8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis Néhémie 9.9-9.12 Ezéchiel 20.5-20.32 Esaïe 63.9-63.14 Juges 2.1-2.3 Psaumes 136.10-136.16
9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum Psaumes 44.2-44.3
10 et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam Jérémie 10.2 Jérémie 43.7 Jérémie 3.13 Jérémie 9.13 Hébreux 5.9
11 venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian Josué 17.2 Hébreux 11.32 Juges 13.3 Juges 8.2 Genèse 16.7
12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime Luc 1.28 Josué 1.5 Luc 1.11 Juges 13.3 Josué 1.9
13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian Psaumes 44.1 2 Chroniques 15.2 Psaumes 89.49 Esaïe 59.1-59.2 Deutéronome 29.24
14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te Hébreux 11.34 1 Samuel 12.11 Hébreux 11.32 Josué 1.5-1.9 1 Chroniques 14.9-14.10
15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei Exode 3.11 1 Samuel 9.21 Michée 5.2 Exode 4.10 Exode 18.21-18.25
16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum Exode 3.12 Josué 1.5 Actes 11.21 Esaïe 41.10 Esaïe 41.14-41.16
17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me Esaïe 7.11 Psaumes 86.17 Exode 33.13 Juges 6.36-6.40 2 Rois 20.8-20.11
18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum Genèse 18.5 Genèse 18.3 Juges 13.15 Genèse 19.3
19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Genèse 18.6-18.8 Lévitique 2.4 Juges 13.15-13.19
20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita Juges 13.19 1 Rois 18.33-18.34
21 extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius Lévitique 9.24 1 Rois 18.38 2 Chroniques 7.1 1 Chroniques 21.26 Juges 13.20
22 vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem Genèse 32.30 Exode 33.20 Deutéronome 5.26 Deutéronome 5.5 Jean 1.18
23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris Daniel 10.19 Genèse 32.30 Jean 20.19 Romains 1.7 Jean 20.26
24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri Genèse 22.14 Exode 17.15 Ezéchiel 48.35 Juges 8.32 Jérémie 23.6
25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide Exode 34.13 Juges 3.7 Deutéronome 7.5 1 Rois 18.21 Matthieu 6.24
26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris 1 Corinthiens 14.40 2 Samuel 24.18 1 Corinthiens 14.33
27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit Deutéronome 4.1 Jean 15.14 Matthieu 16.24 Galates 1.16 1 Thessaloniciens 2.4
28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat 29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia 30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus Jean 16.2 Philippiens 3.6 Actes 26.9 Jérémie 50.38 Jérémie 26.11
31 quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius Exode 23.2 Psaumes 115.4-115.7 Deutéronome 17.2-17.7 Ephésiens 5.11 Esaïe 46.7
32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius 1 Samuel 12.11 2 Samuel 11.21 Juges 7.1 Osée 9.10 Jérémie 11.13
33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel Josué 17.16 Juges 6.3 Josué 3.16 Job 1.3 1 Chroniques 5.19
34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur Juges 3.10 Juges 3.27 1 Chroniques 12.18 2 Chroniques 24.20 Juges 13.25
35 misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei 2 Chroniques 30.6-30.12 Juges 4.6
36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es Juges 6.14 Juges 6.17-6.20 Exode 4.1-4.9 Psaumes 103.13-103.14 Matthieu 16.1
37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel Deutéronome 32.2 Matthieu 10.5-10.6 Matthieu 15.24 Psaumes 72.6 Osée 14.5
38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit Esaïe 35.7
39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens Genèse 18.32 Esaïe 50.2 Actes 28.28 Romains 11.12-11.22 Esaïe 43.19-43.20
40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

Cette Bible est dans le domaine public.