Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 9.32     

2 Rois 9.32
Vulgate


1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad1 Samuel 10.1 2 Rois 4.29 1 Rois 1.39 2 Rois 8.28-8.29 1 Rois 18.46
2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum2 Rois 9.14 2 Rois 9.5 2 Rois 9.11 1 Rois 19.16-19.17 1 Rois 22.25
3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes1 Rois 19.16 Proverbes 8.15-8.16 Lévitique 8.12 Daniel 2.1 Daniel 5.18
4 abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princepsJuges 3.19
6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel1 Rois 19.16 2 Chroniques 22.7 2 Rois 9.3 1 Rois 16.2 Daniel 4.17
7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel1 Rois 21.15 1 Rois 18.4 Deutéronome 32.43 1 Rois 21.25 2 Rois 9.32-9.37
8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in IsrahelDeutéronome 32.36 1 Samuel 25.22 2 Rois 14.26 2 Rois 10.17 1 Rois 14.10-14.11
9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia1 Rois 15.29 1 Rois 21.22 1 Rois 16.11-16.12 1 Rois 16.3-16.5 1 Rois 14.10-14.11
10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit1 Rois 21.23 2 Rois 9.35-9.36 2 Rois 9.3 Juges 3.26 Jérémie 22.19
11 Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sitJérémie 29.26 Jean 10.20 Osée 9.7 Actes 26.24 2 Rois 5.21
12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel 13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu1 Rois 1.34 2 Samuel 15.10 1 Rois 1.39 Matthieu 21.7-21.8 Marc 11.7-11.8
14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae2 Rois 8.28 1 Rois 22.3 1 Rois 16.7 2 Rois 9.31 1 Rois 15.27
15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel2 Rois 8.29 2 Chroniques 22.6 1 Samuel 27.9-27.11
16 et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram2 Chroniques 22.6-22.7 2 Rois 8.28-8.29
17 igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia1 Samuel 16.4 2 Samuel 18.24 Esaïe 62.6 Esaïe 21.6-21.9 2 Samuel 13.34
18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur2 Rois 9.22 2 Rois 9.19 Romains 3.17 Esaïe 48.22 Esaïe 59.8
19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me 20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur2 Samuel 18.27 Esaïe 54.16 2 Rois 10.16 Daniel 11.44 1 Rois 19.17
21 et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis1 Rois 21.1-21.7 2 Chroniques 22.7 Nombres 20.14 1 Rois 21.15-21.19 Michée 1.13
22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent1 Rois 16.30-16.33 2 Chroniques 21.13 2 Rois 9.18 1 Rois 21.8-21.10 1 Rois 21.25
23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia2 Rois 11.14 2 Chroniques 23.13
24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo1 Rois 22.34 Psaumes 50.22 Ecclésiaste 8.12-8.13 1 Thessaloniciens 5.3 Proverbes 21.30
25 dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens1 Rois 21.19 Esaïe 13.1 1 Rois 21.24-21.29 Matthieu 11.30 Malachie 1.1
26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini1 Rois 21.19 2 Chroniques 24.25 Deutéronome 5.9 Deutéronome 24.16 Ezéchiel 18.19
27 Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibiJuges 1.27 Josué 17.11 1 Rois 4.12 Proverbes 13.20 Juges 5.19
28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David2 Chroniques 35.24 2 Rois 23.30 2 Rois 23.20 2 Rois 14.19-14.20 2 Rois 12.21
29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam2 Chroniques 21.18-21.19 2 Rois 8.16 2 Chroniques 22.1-22.2 2 Rois 8.24-8.25
30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestramJérémie 4.30 Ezéchiel 23.40 Ezéchiel 24.17 1 Pierre 3.3 1 Timothée 2.9-2.10
31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum1 Rois 16.9-16.20
32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchiPsaumes 118.6 1 Chroniques 12.18 Esther 2.15 Psaumes 124.1-124.2 2 Chroniques 11.12
33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam2 Rois 7.20 Hébreux 10.29 Malachie 4.3 Lamentations 1.15 Michée 7.10
34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est1 Rois 16.31 1 Rois 21.25 Esaïe 65.15 Matthieu 25.41 Proverbes 10.7
35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manusEcclésiaste 6.3 Jérémie 22.19 Actes 12.23 Esaïe 14.18-14.20 Job 31.3
36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel1 Rois 21.23 2 Samuel 12.25 Lévitique 8.36 2 Rois 14.25
37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa HiezabelJérémie 8.2 Jérémie 16.4 Psaumes 83.10 Jérémie 25.33 Jérémie 9.22

Cette Bible est dans le domaine public.