Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 105.21 Vulgate
La fidélité de Dieu envers Israël
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua 6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum 8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto 10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici 11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius 13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso 15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum 16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron 18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores 19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum 21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro 23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius 25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini 26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum 29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina 30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio 31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum 32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos 33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis 35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus 39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis 40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam 41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis 44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum 45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat