Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 16.1     

Exode 16.1
Vulgate


1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra AegyptiNombres 33.10-33.12 Exode 15.27 Exode 17.1 Ezéchiel 30.15-30.16
2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudineExode 15.24 1 Corinthiens 10.10 Psaumes 106.25 Psaumes 106.7 Genèse 19.4
3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fameLamentations 4.9 Exode 17.3 Nombres 11.4-11.5 Nombres 14.2 Nombres 20.3-20.5
4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an nonExode 15.25 Psaumes 78.24-78.25 Psaumes 105.40 1 Corinthiens 10.3 Deutéronome 8.2
5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos diesLévitique 25.21-25.22 Exode 35.2-35.3 Exode 16.22-16.23
6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra AegyptiExode 6.7 Nombres 16.28 Nombres 16.30 Exode 16.12-16.13 Exode 12.51
7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nosNombres 16.11 Esaïe 40.5 Exode 16.10 Esaïe 35.2 Exode 40.34
8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra DominumRomains 13.2 1 Samuel 8.7 Nombres 14.27 Luc 10.16 1 Thessaloniciens 4.8
9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrumNombres 16.16 Exode 16.2 Exode 16.8
10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nubeExode 16.7 Nombres 16.42 Nombres 16.19 Lévitique 9.6 1 Rois 8.10-8.11
11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens 12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vesterJoël 3.17 Exode 6.7 Ezéchiel 34.30 Zacharie 13.9 Exode 4.5
13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorumNombres 11.9 Psaumes 78.27-78.28 Psaumes 105.40 Nombres 11.31-11.33
14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terramNombres 11.7-11.9 Psaumes 105.40 Psaumes 78.24 Néhémie 9.15 Exode 16.31
15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendumExode 16.4 Exode 16.31 Deutéronome 8.3 Jean 6.58 Josué 5.12
16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletisExode 16.36 Exode 16.18 Exode 16.32-16.33
17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus 18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt2 Corinthiens 8.14-8.15
19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in maneExode 12.10 Exode 23.18 Matthieu 6.34 Exode 16.23
20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos MosesHébreux 13.5 Matthieu 6.19 Luc 12.15 Nombres 16.15 Luc 12.33
21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebatEcclésiaste 12.1 Ecclésiaste 9.10 2 Corinthiens 6.2 Proverbes 6.6-6.11 Jean 12.35
22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt MosiExode 16.5 Lévitique 25.12 Exode 16.16 Exode 34.31 Lévitique 25.22
23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in maneLévitique 23.3 Exode 31.15 Exode 20.8-20.11 Luc 23.56 Apocalypse 1.10
24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eoExode 16.20 Exode 16.33
25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agroExode 16.23 Néhémie 9.14 Exode 16.29
26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenieturEzéchiel 46.1 Deutéronome 5.13 Exode 20.9-20.11 Luc 13.14
27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non inveneruntProverbes 20.4
28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meamPsaumes 78.10 Psaumes 106.13 2 Rois 17.14 Ezéchiel 20.13 Nombres 14.11
29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimoEsaïe 58.13-58.14 Exode 31.13 Luc 23.56 Néhémie 9.14 Ezéchiel 20.12
30 et sabbatizavit populus die septimoLévitique 23.3 Deutéronome 5.12-5.14 Hébreux 4.9
31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melleExode 16.15 Nombres 11.6-11.9 Cantique 2.3
32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra AegyptiHébreux 2.1 Psaumes 105.5 Psaumes 111.4-111.5 Psaumes 103.1-103.2 Luc 22.19
33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestrasHébreux 9.4
34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandumExode 25.21 Exode 25.16 Exode 40.20 Exode 27.21 Nombres 17.10
35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae ChanaanNéhémie 9.20-9.21 Josué 5.12 Deutéronome 8.2-8.3 Psaumes 78.24-78.25 Jean 6.30-6.58
36 gomor autem decima pars est oephiExode 16.16 Exode 16.32-16.33

Cette Bible est dans le domaine public.