Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 12     

Jean 12
Vulgate


1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus Matthieu 21.17 Jean 11.55 Marc 14.3-14.8 Luc 24.50 Jean 11.1
2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo Luc 22.27 Luc 10.38-10.42 Luc 12.37 Matthieu 26.6 Jean 11.43-11.44
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jean 11.2 Luc 7.37-7.38 Luc 10.38-10.39 Psaumes 132.2 Marc 14.3-14.9
4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus Matthieu 10.4 Jean 13.2 Jean 13.26 Jean 6.70-6.71 Jean 18.2-18.5
5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis Luc 12.33 Matthieu 20.2 Amos 8.5 Jean 6.7 Malachie 1.10-1.13
6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat Jean 13.29 Jacques 2.6 Matthieu 21.13 Jacques 2.2 2 Rois 12.14-12.15
7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud Matthieu 26.12 Psaumes 109.31 Zacharie 3.2 Matthieu 27.57-27.60 Jean 19.38-19.42
8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis Deutéronome 15.11 Marc 14.7 Matthieu 26.11 Jean 8.21 Jean 12.35
9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis Actes 3.10-3.11 Jean 11.43-11.45 Actes 4.14
10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent Genèse 4.4-4.10 Matthieu 2.16 Luc 16.31 Matthieu 2.3-2.8 Exode 10.3
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum Jean 11.45 Jean 12.18 Jacques 3.14-3.16 Jean 11.48 Actes 13.45
12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma Marc 11.7-11.10 Luc 19.35-19.38 Matthieu 21.4-21.9 Jean 11.55-11.56
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Psaumes 118.25-118.26 Jean 1.49 Marc 11.8-11.10 Matthieu 21.9-21.11 Luc 19.35-19.38
14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est Zacharie 9.9 Matthieu 21.1-21.7 Marc 11.1-11.7 Luc 19.29-19.35
15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae Zacharie 9.9 Sophonie 3.16-3.17 Esaïe 41.14 Esaïe 62.11 Juges 5.10
16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei Jean 7.39 Jean 2.22 Jean 12.23 Jean 14.26 Marc 9.32
17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis Psaumes 145.6-145.7 Jean 11.45-11.46 Jean 5.35-5.39 Jean 12.9 1 Jean 5.9-5.12
18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum Jean 12.11
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit Jean 3.26 Psaumes 22.27 Jean 17.21 1 Jean 2.2 Actes 5.27-5.28
20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo Jean 7.35 Actes 17.4 Marc 7.26 1 Rois 8.41-8.43 Actes 8.27
21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Matthieu 12.19-12.21 Matthieu 15.22-15.28 Jean 6.5-6.7 Romains 15.8-15.12 Matthieu 8.9-8.12
22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu Matthieu 10.5 Luc 9.49-9.50 Marc 10.13-10.14 Jean 1.40-1.41 Jean 6.8
23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis Jean 13.31-13.32 Marc 14.41 Jean 17.1-17.5 Matthieu 25.31 Esaïe 55.5
24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit 1 Corinthiens 15.36-15.38 Hébreux 2.9-2.10 Esaïe 53.10-53.12 Psaumes 72.16 Psaumes 22.22-22.31
25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Matthieu 10.39 Matthieu 16.25 Luc 17.33 Marc 8.35 Luc 14.26
26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus 1 Samuel 2.30 2 Corinthiens 5.8 Jean 17.24 Jean 14.3 Jean 10.27
27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc Jean 13.21 Luc 22.53 Jean 18.37 Hébreux 5.7 Luc 22.44
28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo Matthieu 3.17 2 Pierre 1.17 Matthieu 17.5 Jean 18.11 Marc 1.11
29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est Actes 23.8-23.9 Apocalypse 14.2 Job 37.2-37.5 Job 40.9 Apocalypse 6.1
30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos Jean 11.42 2 Corinthiens 8.9 Jean 11.15 Jean 5.34
31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras 2 Corinthiens 4.4 Jean 14.30 Ephésiens 6.12 Jean 16.8-16.11 1 Jean 3.8
32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum Jean 6.44 Jean 8.28 Jean 3.14 Hébreux 2.9 1 Timothée 2.6
33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus Jean 18.32 Jean 21.19
34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Esaïe 9.7 Psaumes 110.4 Daniel 7.14 Psaumes 72.17-72.19 Matthieu 8.20
35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat Jean 16.16 Jean 12.46 Jean 7.33 Jean 8.12 Ephésiens 5.8
36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jean 8.59 Luc 16.8 1 Thessaloniciens 5.5 Ephésiens 5.8 1 Thessaloniciens 5.8
37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum Jean 11.42 Matthieu 11.20 Jean 1.11 Jean 15.24 Luc 16.31
38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Esaïe 53.1 Romains 10.16 Esaïe 40.10-40.11 Galates 1.16 Esaïe 51.5
39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias Jean 5.44 Esaïe 44.18-44.20 Jean 10.38 Jean 6.44 2 Pierre 2.14
40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos Esaïe 6.10 Matthieu 13.13-13.15 Marc 4.12 Luc 8.10 Jérémie 3.22
41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo Esaïe 6.9-6.10 Esaïe 6.1-6.5 Hébreux 1.3 Jean 1.14 Jean 1.18
42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur Jean 7.13 Jean 9.22 Esaïe 51.7 Esaïe 57.11 Matthieu 10.32
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei Jean 5.44 Luc 16.15 Matthieu 23.5-23.7 Jean 5.41 1 Samuel 2.30
44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me Matthieu 10.40 1 Pierre 1.21 Jean 5.24 Jean 13.20 Jean 11.43
45 et qui videt me videt eum qui misit me 2 Corinthiens 4.6 Hébreux 1.3 Jean 15.24 Colossiens 1.15 1 Jean 5.20
46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat Jean 8.12 Esaïe 42.7 Jean 9.5 Jean 3.19 Jean 12.35-12.36
47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum Jean 3.17 Jean 12.48 1 Timothée 1.15-1.16 Matthieu 18.10 1 Jean 4.14
48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die Romains 2.16 Luc 10.16 2 Thessaloniciens 1.8 Hébreux 9.27-9.28 Hébreux 10.29-10.31
49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar Jean 17.8 Jean 14.10 Jean 8.26 Jean 5.30 Apocalypse 1.1
50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor Jean 6.68 Jean 17.3 Jean 20.31 Jean 6.63 1 Timothée 1.16

Cette Bible est dans le domaine public.