Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 12.6     

Jean 12.6
Vulgate


1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit IesusMatthieu 21.17 Jean 11.55 Marc 14.3-14.8 Luc 24.50 Jean 11.1
2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eoLuc 22.27 Luc 10.38-10.42 Jean 11.43-11.44 Luc 5.29 Apocalypse 3.20
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentiJean 11.2 Luc 7.37-7.38 Cantique 1.12 Cantique 1.3 Cantique 4.10
4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurusMatthieu 10.4 Jean 13.2 Jean 13.26 Jean 6.70-6.71 Jean 18.2-18.5
5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenisAmos 8.5 Jean 6.7 Malachie 1.10-1.13 Exode 5.8 Luc 18.22
6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabatJean 13.29 Jacques 2.6 Galates 2.10 Psaumes 14.1 2 Rois 5.20-5.27
7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illudMatthieu 26.12 Psaumes 109.31 Zacharie 3.2 Matthieu 27.57-27.60 Jean 19.38-19.42
8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetisDeutéronome 15.11 Marc 14.7 Matthieu 26.11 Jean 8.21 Jean 12.35
9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuisActes 3.10-3.11 Jean 11.43-11.45 Actes 4.14
10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerentMatthieu 2.16 Luc 16.31 Genèse 4.4-4.10 Exode 10.3 Jean 11.57
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in IesumJean 11.45 Jean 12.18 Jacques 3.14-3.16 Jean 11.48 Actes 13.45
12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus HierosolymaMarc 11.7-11.10 Luc 19.35-19.38 Matthieu 21.4-21.9 Jean 11.55-11.56
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex IsrahelPsaumes 118.25-118.26 Jean 1.49 Marc 11.8-11.10 Matthieu 21.9-21.11 Luc 19.35-19.38
14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum estZacharie 9.9 Matthieu 21.1-21.7 Marc 11.1-11.7 Luc 19.29-19.35
15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinaeZacharie 9.9 2 Samuel 16.2 Esaïe 40.9-40.10 Esaïe 35.4-35.5 Michée 4.8
16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt eiJean 2.22 Jean 7.39 Jean 12.23 Jean 14.26 Marc 9.32
17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis1 Jean 5.9-5.12 Jean 11.42 Apocalypse 1.2 Jean 1.34 Actes 1.22
18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signumJean 12.11
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiitPsaumes 22.27 Jean 3.26 Actes 5.27-5.28 Luc 19.47-19.48 Esaïe 27.6
20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festoJean 7.35 1 Rois 8.41-8.43 Actes 8.27 Actes 17.4 Marc 7.26
21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videreRomains 15.8-15.12 Matthieu 8.9-8.12 Jean 1.43-1.47 Matthieu 11.21 Jean 1.36-1.39
22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt IesuMatthieu 10.5 Luc 9.49-9.50 Marc 10.13-10.14 Jean 1.40-1.41 Jean 6.8
23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominisMarc 14.41 Jean 13.31-13.32 Matthieu 25.31 Esaïe 55.5 Esaïe 53.10-53.12
24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit1 Corinthiens 15.36-15.38 Hébreux 2.9-2.10 Esaïe 53.10-53.12 Psaumes 72.16 Psaumes 22.22-22.31
25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eamMatthieu 10.39 Matthieu 16.25 Luc 17.33 Marc 8.35 Luc 14.26
26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus1 Samuel 2.30 2 Corinthiens 5.8 Jean 14.3 Jean 10.27 Galates 1.10
27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hancJean 13.21 Jean 18.37 Hébreux 5.7 Luc 22.44 Matthieu 26.38-26.39
28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificaboMatthieu 3.17 2 Pierre 1.17 Matthieu 17.5 Esaïe 49.3-49.7 Luc 9.35
29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus estActes 23.8-23.9 Apocalypse 14.2 Job 37.2-37.5 Exode 20.18 Apocalypse 8.5
30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vosJean 11.42 2 Corinthiens 8.9 Jean 11.15 Jean 5.34
31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras2 Corinthiens 4.4 Jean 14.30 Ephésiens 6.12 Jean 16.8-16.11 1 Jean 3.8
32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsumJean 6.44 Jean 8.28 Jean 3.14 Hébreux 2.9 1 Timothée 2.6
33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturusJean 18.32 Jean 21.19
34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominisEsaïe 9.7 Psaumes 110.4 Daniel 7.14 Matthieu 8.20 Psaumes 89.36-89.37
35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadatJean 16.16 Jean 12.46 Jean 7.33 Jean 8.12 Ephésiens 5.8
36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eisJean 8.59 Luc 16.8 Ephésiens 5.8 1 Thessaloniciens 5.5 Matthieu 21.17
37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eumJean 11.42 Matthieu 11.20 Jean 1.11 Jean 15.24 Luc 16.31
38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum estEsaïe 53.1 Romains 10.16 2 Corinthiens 3.14-3.18 Actes 8.28-8.30 Psaumes 44.3
39 propterea non poterant credere quia iterum dixit EsaiasJean 5.44 Esaïe 44.18-44.20 Jean 10.38 Jean 6.44 2 Pierre 2.14
40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eosEsaïe 6.10 Matthieu 13.13-13.15 Marc 4.12 Luc 8.10 Osée 6.1
41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eoEsaïe 6.9-6.10 Esaïe 6.1-6.5 Jean 1.14 Jean 1.18 Hébreux 1.3
42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerenturJean 7.13 Jean 9.22 Esaïe 57.11 Matthieu 10.32 Proverbes 29.25
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam DeiJean 5.44 Matthieu 23.5-23.7 Jean 5.41 Luc 16.15 1 Corinthiens 4.5
44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit meMatthieu 10.40 Jean 5.24 Jean 13.20 1 Pierre 1.21 Jean 11.43
45 et qui videt me videt eum qui misit me2 Corinthiens 4.6 Hébreux 1.3 Jean 15.24 Colossiens 1.15 1 Jean 5.20
46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneatJean 8.12 Jean 9.5 Jean 3.19 Jean 12.35-12.36 Esaïe 42.7
47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundumJean 3.17 Jean 12.48 Jean 8.15-8.16 Luc 19.10 Jean 5.45
48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo dieRomains 2.16 Luc 10.16 2 Thessaloniciens 1.8 Hébreux 9.27-9.28 Jean 3.17-3.20
49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquarJean 17.8 Jean 14.10 Jean 8.26 Jean 5.30 Jean 15.15
50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquorJean 6.68 Jean 17.3 Jean 20.31 Jean 6.63 1 Timothée 1.16

Cette Bible est dans le domaine public.