Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 11     

1 Rois 11
Vulgate


1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas Deutéronome 17.17 Néhémie 13.23-13.27 Proverbes 5.8-5.20 Proverbes 23.33 Proverbes 22.14
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore Exode 34.16 Deutéronome 7.3-7.4 Exode 23.32-23.33 Josué 23.12-23.13 Nombres 25.1-25.3
3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius 2 Samuel 5.13-5.16 2 Chroniques 11.21 Juges 8.30-8.31 2 Samuel 3.2-3.5 Juges 9.5
4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 1 Rois 9.4 1 Rois 8.61 2 Chroniques 17.3 1 Rois 6.1 1 Chroniques 29.19
5 sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum 1 Rois 11.7 Juges 2.13 2 Rois 23.13 1 Rois 11.33 1 Samuel 7.3-7.4
6 fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius Nombres 14.24 Josué 14.8 Josué 14.14
7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon Nombres 21.29 Juges 11.24 Actes 7.43 2 Rois 21.2-21.3 Esaïe 44.19
8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis Osée 4.11-4.12 1 Rois 11.1 1 Corinthiens 10.11-10.12 Ezéchiel 16.22-16.29 1 Corinthiens 10.20-10.22
9 igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo 1 Rois 9.2 1 Rois 3.5 Proverbes 4.23 Osée 4.11 Deutéronome 9.20
10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus 2 Chroniques 7.17-7.22 1 Rois 9.4-9.7 1 Rois 6.12-6.13
11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo 1 Rois 11.31 1 Rois 12.15-12.16 1 Rois 12.20 2 Samuel 12.9-12.12 1 Samuel 2.30-2.32
12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud Genèse 12.2 Genèse 19.29 1 Rois 21.29 2 Rois 20.17 1 Samuel 9.4-9.5
13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi 1 Rois 12.20 1 Rois 11.32 Deutéronome 12.11 Deutéronome 12.5 2 Rois 19.34
14 suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom Esaïe 13.17 1 Chroniques 5.26 Psaumes 89.30-89.34 1 Samuel 26.19 Esaïe 10.5
15 cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea 2 Samuel 8.14 1 Chroniques 18.12-18.13 Deutéronome 20.13 Nombres 24.18-24.19 Malachie 1.2-1.3
16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea 17 fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus 2 Rois 11.2 2 Samuel 4.4 Exode 2.1-2.10 Matthieu 2.13-2.14
18 cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit Nombres 10.12 Deutéronome 1.1 Deutéronome 33.2 Nombres 22.4 Nombres 25.14
19 et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae Genèse 41.45 Jérémie 43.7-43.9 Genèse 39.4 Actes 7.10 Actes 7.21
20 genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius Genèse 21.7 1 Samuel 1.24
21 cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam 1 Rois 2.10 Josué 2.21 1 Rois 2.34 Genèse 45.24 Matthieu 2.20
22 dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me 2 Samuel 18.22-18.23 Luc 22.35 Marc 14.31 Psaumes 37.8 Jérémie 2.31
23 suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum 2 Samuel 8.3 1 Rois 11.14 1 Chroniques 19.16-19.19 Esaïe 37.26 2 Samuel 16.11
24 et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco 2 Samuel 10.18 2 Samuel 10.8 Actes 9.2 1 Rois 19.15 Genèse 14.15
25 eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria 2 Samuel 16.21 1 Rois 5.4 Genèse 34.30 Psaumes 106.40 Deutéronome 23.7
26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem 2 Chroniques 13.6 1 Rois 12.2 1 Rois 11.28 1 Rois 11.11 1 Samuel 1.1
27 et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui 1 Rois 9.24 1 Rois 9.15 Néhémie 4.7 Proverbes 30.32 Esaïe 26.11
28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph Proverbes 22.29 Amos 5.6 Josué 18.5 Matthieu 11.30 1 Rois 5.16
29 factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 1 Rois 12.15 1 Rois 14.2 2 Chroniques 9.29 2 Samuel 14.6 Genèse 4.8
30 adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes 1 Samuel 15.27-15.28 1 Samuel 24.4-24.5
31 et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus 1 Rois 11.11-11.12
32 porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel 1 Rois 11.13 1 Rois 12.20-12.21 1 Rois 14.21
33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius Jérémie 2.13 1 Rois 3.14 1 Rois 9.5-9.7 1 Rois 6.12-6.13 Osée 4.17
34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea 1 Rois 11.12-11.13 Esaïe 55.3 1 Rois 11.31 Job 11.6 Habakuk 3.2
35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus 2 Chroniques 10.15-10.17 1 Rois 12.15-12.17 Exode 20.5-20.6 1 Rois 11.12 1 Rois 12.20
36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi 2 Rois 8.19 1 Rois 15.4 1 Rois 11.13 Psaumes 132.17 2 Samuel 21.17
37 te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel 2 Samuel 3.21 1 Rois 11.26 Deutéronome 14.26
38 si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel 2 Samuel 7.11 Josué 1.5 Deutéronome 31.8 1 Chroniques 17.24-17.27 1 Rois 3.14
39 et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus Luc 2.11 1 Rois 14.25-14.26 Lamentations 3.31-3.32 1 Rois 14.8 Esaïe 11.1-11.10
40 voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis 2 Chroniques 12.2-12.9 Esaïe 46.10 Lamentations 3.37 2 Chroniques 16.10 Esaïe 14.24-14.27
41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis 2 Chroniques 9.29-9.31
42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt 1 Rois 2.11
43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo 2 Rois 21.18 1 Rois 2.10 Matthieu 1.7 2 Chroniques 9.31 2 Rois 16.20

Cette Bible est dans le domaine public.