Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 11     

1 Rois 11
Vulgate


1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas Deutéronome 17.17 Néhémie 13.23-13.27 Proverbes 22.14 1 Rois 3.1 Proverbes 6.24
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore Exode 34.16 Deutéronome 7.3-7.4 Exode 23.32-23.33 Josué 23.12-23.13 Nombres 25.1-25.3
3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius 2 Samuel 5.13-5.16 2 Samuel 3.2-3.5 Juges 9.5 Ecclésiaste 7.28 2 Chroniques 11.21
4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 1 Rois 9.4 1 Rois 8.61 1 Rois 9.10 1 Rois 15.14 2 Chroniques 31.20-31.21
5 sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum Juges 2.13 1 Rois 11.7 1 Rois 11.33 2 Rois 23.13 1 Samuel 7.3-7.4
6 fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius Nombres 14.24 Josué 14.8 Josué 14.14
7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon Nombres 21.29 Juges 11.24 Actes 7.43 Ezéchiel 18.12 Apocalypse 17.4-17.5
8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis 1 Corinthiens 10.11-10.12 Ezéchiel 16.22-16.29 1 Corinthiens 10.20-10.22 Osée 4.11-4.12 1 Rois 11.1
9 igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo 1 Rois 9.2 1 Rois 3.5 Deutéronome 9.8 Psaumes 90.7-90.8 2 Samuel 11.27
10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus 2 Chroniques 7.17-7.22 1 Rois 9.4-9.7 1 Rois 6.12-6.13
11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo 1 Rois 11.31 1 Rois 12.15-12.16 1 Rois 12.20 1 Samuel 13.13-13.14 Nombres 14.23
12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud 2 Rois 20.17 1 Samuel 9.4-9.5 2 Rois 22.19-22.20 2 Rois 20.19 Exode 20.5
13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi 1 Rois 12.20 1 Rois 11.32 Deutéronome 12.11 Deutéronome 12.5 2 Rois 13.23
14 suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom 1 Samuel 26.19 Esaïe 10.5 2 Samuel 7.14 1 Rois 12.15 2 Samuel 24.1
15 cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea 2 Samuel 8.14 1 Chroniques 18.12-18.13 Deutéronome 20.13 Psaumes 60.1 Genèse 27.40
16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea 17 fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus 2 Samuel 4.4 Exode 2.1-2.10 Matthieu 2.13-2.14 2 Rois 11.2
18 cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit Nombres 10.12 Deutéronome 33.2 Deutéronome 1.1 Genèse 14.6 Habakuk 3.3
19 et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae Actes 7.10 Actes 7.21 Genèse 39.21 Genèse 41.45 Jérémie 43.7-43.9
20 genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius Genèse 21.7 1 Samuel 1.24
21 cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam 1 Rois 2.10 Matthieu 2.20 2 Samuel 3.21 1 Samuel 9.26 Exode 4.19
22 dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me Marc 14.31 Psaumes 37.8 Jérémie 2.31 2 Samuel 18.22-18.23 Luc 22.35
23 suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum 2 Samuel 8.3 1 Rois 11.14 Esaïe 45.5 Esaïe 13.17 1 Chroniques 18.3-18.9
24 et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco 2 Samuel 10.18 2 Samuel 10.8 1 Rois 19.15 Genèse 14.15 1 Rois 20.34
25 eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria Psaumes 106.40 Deutéronome 23.7 2 Chroniques 15.2 Zacharie 11.8 2 Samuel 16.21
26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem 1 Rois 12.2 2 Chroniques 13.6 1 Rois 11.11 1 Samuel 1.1 2 Samuel 20.21
27 et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui 1 Rois 9.24 1 Rois 9.15 Esaïe 26.11 2 Samuel 5.7 Amos 9.11
28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph Proverbes 22.29 Matthieu 11.30 1 Rois 5.16 Juges 1.22-1.23 Deutéronome 1.12
29 factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 1 Rois 14.2 2 Chroniques 9.29 1 Rois 12.15 Josué 18.1 2 Samuel 14.6
30 adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes 1 Samuel 15.27-15.28 1 Samuel 24.4-24.5
31 et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus 1 Rois 11.11-11.12
32 porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel 1 Rois 11.13 1 Rois 12.20-12.21 1 Rois 14.21
33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius 1 Rois 6.12-6.13 Osée 4.17 2 Chroniques 15.2 1 Rois 11.9 1 Rois 11.5-11.7
34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea Job 11.6 Habakuk 3.2 Psaumes 103.10 1 Rois 11.12-11.13 Esaïe 55.3
35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus Exode 20.5-20.6 1 Rois 11.12 1 Rois 12.20 2 Chroniques 10.15-10.17 1 Rois 12.15-12.17
36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi 2 Rois 8.19 1 Rois 15.4 1 Rois 11.13 Psaumes 132.17 2 Samuel 21.17
37 te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel 2 Samuel 3.21 1 Rois 11.26 Deutéronome 14.26
38 si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel 2 Samuel 7.11 Josué 1.5 Deutéronome 31.8 Exode 19.5 Deutéronome 15.5
39 et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus 1 Rois 14.8 Esaïe 11.1-11.10 Esaïe 9.7 Luc 2.4 Psaumes 89.49-89.51
40 voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis 2 Chroniques 12.2-12.9 2 Chroniques 16.10 Esaïe 14.24-14.27 1 Rois 14.25-14.26 Proverbes 21.30
41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis 2 Chroniques 9.29-9.31
42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt 1 Rois 2.11
43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo 1 Rois 2.10 2 Rois 21.18 2 Chroniques 9.31 Matthieu 1.7 Deutéronome 31.16

Cette Bible est dans le domaine public.