Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 20.6     

1 Rois 20.6
Vulgate


1 porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam1 Rois 15.18 1 Rois 15.20 1 Rois 22.31 Ezéchiel 26.7 1 Rois 20.16
2 mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatemEsaïe 37.9-37.10 2 Rois 19.9 Esaïe 36.2-36.22
3 ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei suntEsaïe 10.13-10.14 Exode 15.9
4 responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia meaDeutéronome 28.48 1 Samuel 13.6-13.7 Juges 15.11-15.13 Lévitique 26.36 2 Rois 18.14-18.16
5 revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi 6 cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferentLamentations 1.10 Jérémie 25.34 Genèse 27.15 Lamentations 1.7 Esdras 8.27
7 vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui2 Rois 5.7 Romains 3.13-3.18 Psaumes 36.4 Daniel 11.27 Psaumes 62.3
8 dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi 9 respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum 10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me1 Rois 19.2 Exode 11.8 2 Samuel 17.12-17.13 2 Rois 19.23-19.24 Actes 23.12
11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctusProverbes 27.1 Matthieu 26.75 1 Samuel 14.12-14.13 Esaïe 10.15-10.16 Matthieu 26.33-26.35
12 factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam1 Rois 16.9 1 Rois 20.16 Proverbes 31.4-31.5 2 Samuel 13.28 Daniel 5.2
13 et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus1 Rois 20.28 Esaïe 7.1-7.9 Esaïe 37.20 Joël 3.17 Ezéchiel 20.14
14 et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tuGenèse 14.14-14.16 1 Rois 18.44 1 Samuel 17.50 Juges 7.16-7.20 1 Corinthiens 1.27-1.29
15 recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem miliaPsaumes 106.40-106.43 1 Samuel 14.2 1 Samuel 14.6 Juges 7.16 Juges 7.7
16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant1 Rois 16.7 Ecclésiaste 10.16-10.17 Proverbes 23.29-23.32 1 Rois 16.9 Esaïe 54.15
17 egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria1 Rois 20.14-20.15 1 Rois 20.19
18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite2 Rois 14.8-14.12 Proverbes 18.12 1 Samuel 2.3-2.4 1 Samuel 17.44 1 Samuel 14.11-14.12
19 egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur 20 et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus1 Samuel 14.13-14.15 Psaumes 33.16 2 Rois 7.6-7.7 Ecclésiaste 9.11 Lévitique 26.8
21 necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna1 Samuel 14.20-14.22 2 Rois 3.24 1 Samuel 17.52 Juges 3.28 Juges 7.23-7.25
22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te1 Rois 20.13 2 Samuel 11.1 1 Rois 20.26 1 Rois 22.8 1 Chroniques 20.1
23 servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos1 Rois 14.23 1 Samuel 4.8 Esaïe 42.8 Romains 1.21-1.23 2 Rois 19.12
24 tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis1 Rois 22.31 Proverbes 21.30 1 Rois 20.1 1 Rois 20.16
25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit itaPsaumes 10.3
26 igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel2 Rois 13.17 1 Rois 20.22 1 Samuel 4.1 Juges 1.31 1 Rois 20.30
27 porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terramJuges 6.5 1 Samuel 13.5-13.8 Josué 1.11 Deutéronome 32.30 1 Samuel 14.2
28 et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus1 Rois 20.13 1 Rois 17.18 Ezéchiel 20.9 Psaumes 58.10-58.11 Psaumes 79.10
29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una2 Chroniques 13.17 2 Chroniques 20.23-20.25 Josué 6.15 2 Samuel 10.18 1 Samuel 17.16
30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum1 Rois 22.25 2 Chroniques 18.24 1 Rois 20.26 Esaïe 24.18 1 Rois 20.10
31 dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostrasGenèse 37.34 2 Samuel 3.31 1 Rois 20.23 2 Rois 7.4 2 Rois 5.13
32 accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est1 Rois 20.3-20.6 Job 12.17-12.18 Esaïe 10.12 Job 40.11-40.12 1 Rois 20.31
33 quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum2 Rois 10.15 Proverbes 25.13 Luc 16.8 Actes 8.31
34 qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum1 Rois 15.20 Esaïe 8.12 1 Rois 22.31 2 Chroniques 18.30 2 Chroniques 16.4
35 tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere2 Rois 2.15 1 Rois 13.17-13.18 Jérémie 27.2-27.3 Esaïe 20.2-20.3 2 Rois 4.38
36 cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit1 Rois 13.26 1 Rois 13.21-13.24 1 Samuel 15.22-15.23
37 sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravitExode 21.12 1 Rois 20.35
38 abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos1 Rois 14.2 1 Rois 22.30 2 Samuel 14.2 Matthieu 6.16
39 cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes2 Rois 10.24 2 Samuel 14.5-14.7 2 Samuel 12.1-12.7 1 Rois 20.42 Proverbes 13.8
40 dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti2 Samuel 12.5-12.7 Job 15.6 Matthieu 25.24-25.27 Luc 19.22 Matthieu 21.41-21.43
41 at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetisJob 2.8 1 Rois 20.38 Jérémie 6.26 2 Samuel 13.19
42 qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius1 Rois 22.31-22.37 1 Rois 20.39 2 Chroniques 18.33-18.34 1 Rois 20.34 2 Rois 8.12
43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam1 Rois 21.4 Esther 6.12-6.13 Esther 5.13 1 Rois 22.8 Proverbes 19.3

Cette Bible est dans le domaine public.