Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 16.35     

1 Chroniques 16.35
Vulgate


1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo1 Chroniques 15.1 Psaumes 132.8 1 Rois 8.5-8.6 1 Chroniques 15.12 Esdras 6.16-6.18
2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini2 Chroniques 30.27 2 Chroniques 30.18-30.20 Hébreux 7.7 Josué 22.6 2 Samuel 6.18
3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similamEzéchiel 45.17 2 Chroniques 30.24 2 Chroniques 35.7-35.8 1 Pierre 4.9 Néhémie 8.10
4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel1 Chroniques 16.8 Genèse 33.20 Genèse 32.28 1 Rois 8.15 Psaumes 105.5
5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret1 Chroniques 6.39 1 Chroniques 25.1-25.6 2 Chroniques 29.25 1 Chroniques 15.16-15.24
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis DominiNombres 10.8 2 Chroniques 29.26-29.28 2 Chroniques 5.12-5.13 2 Chroniques 13.12
7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius2 Samuel 22.1 Psaumes 18.1 Néhémie 12.24 2 Samuel 23.1-23.2 2 Chroniques 29.30
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illiusPsaumes 105.1-105.15 2 Rois 19.19 Esaïe 12.4 1 Corinthiens 1.2 1 Rois 8.43
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eiusColossiens 3.16 Ephésiens 5.19 Jacques 5.13 Matthieu 26.30 Psaumes 40.10
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium DominumProverbes 8.17 Matthieu 7.7-7.8 Jérémie 9.23-9.24 Jérémie 29.13 1 Chroniques 28.9
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semperPsaumes 27.8-27.9 Psaumes 24.6 Psaumes 67.1 Sophonie 2.2-2.3 Psaumes 4.6
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eiusPsaumes 78.43 Psaumes 103.2 Psaumes 119.13 Apocalypse 19.2 Romains 11.33
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illiusGenèse 17.7 Psaumes 135.4 1 Pierre 2.9 Genèse 35.10-35.12 Genèse 28.13-28.14
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eiusPsaumes 95.7 Exode 15.2 Psaumes 100.3 Psaumes 48.10-48.11 Esaïe 26.9
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationesMalachie 4.4 Psaumes 105.8 Deutéronome 7.9 Psaumes 25.10 Psaumes 44.17
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum IsaacGenèse 17.2 Genèse 26.3 Genèse 15.18 Genèse 35.11 Luc 1.72-1.73
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternumGenèse 35.11-35.12 Josué 24.11-24.13 Jérémie 11.2 Hébreux 13.20 Esaïe 55.3
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestraeGenèse 13.15 Nombres 26.53-26.56 Genèse 12.7 Genèse 28.13-28.14 Genèse 35.11-35.12
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eiusGenèse 34.30 Deutéronome 7.7 Hébreux 11.13 Actes 7.5
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterumGenèse 46.3 Genèse 46.6 Genèse 12.10 Genèse 20.1
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis regesGenèse 12.17 Genèse 20.3 Exode 7.15-7.18 Genèse 31.42 Exode 9.13-9.18
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignariGenèse 20.7 1 Rois 19.16 Genèse 49.8-49.10 Genèse 27.39-27.40 1 Jean 2.27
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eiusPsaumes 96.1-96.13 Psaumes 30.4 Exode 15.21 Psaumes 40.10 1 Chroniques 16.9
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illiusEsaïe 12.2-12.6 Psaumes 22.27 2 Rois 19.19 Daniel 4.1-4.3
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deosPsaumes 89.7 Psaumes 144.3-144.6 Psaumes 76.7 Psaumes 66.3-66.5 Jérémie 5.22
26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecitPsaumes 102.25 Lévitique 19.4 Esaïe 44.24 Esaïe 42.5 Esaïe 40.26
27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eiusPsaumes 43.2-43.4 Jean 17.24 Psaumes 96.6 Psaumes 16.11 Psaumes 63.2-63.3
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperiumPsaumes 29.1-29.2 1 Chroniques 29.10-29.14 Philippiens 4.13 Psaumes 66.1-66.2 Psaumes 86.8-86.10
29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sanctoPsaumes 29.2 Psaumes 110.3 Psaumes 100.4 1 Rois 8.41-8.43 Psaumes 95.2
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilemPsaumes 148.5-148.6 Colossiens 1.17 Psaumes 96.9 Apocalypse 11.15 Hébreux 1.3
31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavitPsaumes 99.1 Apocalypse 19.6 Psaumes 97.1 Esaïe 49.13 Psaumes 96.10
32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis suntPsaumes 148.9-148.10 Psaumes 93.4 Esaïe 44.23 Psaumes 98.7-98.8
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terramPsaumes 96.12-96.13 Psaumes 98.9 2 Thessaloniciens 1.8 2 Pierre 3.14 2 Thessaloniciens 1.10
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius2 Chroniques 5.13 Jérémie 33.11 Esdras 3.11 2 Chroniques 7.3 Psaumes 106.1
35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuisPsaumes 106.47-106.48 Psaumes 14.7 Ephésiens 1.12 1 Chroniques 16.9-16.10 Esaïe 43.21
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino1 Rois 8.15 Psaumes 72.18-72.19 Néhémie 8.6 Psaumes 106.48 1 Rois 8.56
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas2 Chroniques 8.14 Esdras 3.4 1 Chroniques 25.1-25.6 1 Chroniques 15.17-15.24 1 Chroniques 16.4-16.6
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores1 Chroniques 13.14 1 Chroniques 26.10 1 Chroniques 25.3 1 Chroniques 26.4-26.8
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon1 Rois 3.4 1 Chroniques 15.11 1 Chroniques 21.29 1 Chroniques 12.28 2 Chroniques 1.13
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit IsraheliNombres 28.3-28.8 Exode 29.38-29.42 Amos 4.4 2 Chroniques 31.3 2 Chroniques 2.4
41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius2 Chroniques 5.13 1 Chroniques 25.1-25.6 1 Chroniques 6.33 Nombres 1.17 1 Chroniques 16.34
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portariosPsaumes 150.3-150.6 Psaumes 84.10 1 Chroniques 25.6-25.7 2 Chroniques 29.25-29.28 2 Chroniques 7.6
43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae2 Samuel 6.19-6.20 Josué 24.15 1 Rois 8.66 Genèse 18.19 Psaumes 101.2

Cette Bible est dans le domaine public.