Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 18     

Luc 18
Vulgate


1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere Colossiens 4.2 1 Thessaloniciens 5.17 Romains 12.12 Philippiens 4.6 Ephésiens 6.18
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur Proverbes 29.7 Luc 18.4 Ezéchiel 22.6-22.8 Exode 18.21-18.22 Romains 3.14-3.18
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo Esaïe 1.17 Job 29.13 Romains 13.3-13.4 Deutéronome 27.19 Esaïe 1.21-1.23
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor Luc 12.17 Luc 16.3 Hébreux 4.12-4.13
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me Luc 11.8 Matthieu 15.23 Marc 10.47-10.48 Luc 18.39 2 Samuel 13.24-13.27
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit Luc 7.13
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis Apocalypse 6.10 Psaumes 88.1 2 Pierre 3.9 Hébreux 10.35-10.37 Jérémie 20.11-20.13
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra Hébreux 10.23-10.26 Matthieu 24.9-24.13 2 Pierre 3.8-3.9 2 Pierre 2.3 1 Thessaloniciens 5.1-5.3
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam Luc 16.15 Esaïe 65.5 Romains 14.10 Proverbes 30.12 Romains 7.9
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus Actes 3.1 Actes 23.6-23.8 Matthieu 21.31-21.32 Luc 7.29-7.30 2 Rois 20.8
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus Matthieu 6.5 Marc 11.25 Apocalypse 3.17 Psaumes 135.2 Psaumes 134.1
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo Luc 11.42 Matthieu 9.14 Malachie 3.8 Luc 17.10 Nombres 18.24
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori Luc 23.48 Esdras 9.6 Actes 2.37 1 Timothée 1.15 Romains 5.8
14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Luc 14.11 Luc 16.15 Matthieu 23.12 Romains 3.20 Jacques 2.21-2.25
15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos Matthieu 19.13-19.15 Marc 10.13-10.16 1 Samuel 1.24 Luc 9.49-9.50 Luc 9.54
16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei Actes 2.39 Deutéronome 31.12 1 Corinthiens 14.20 Genèse 21.4 Jérémie 32.39
17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud Marc 10.15 1 Pierre 1.14 Psaumes 131.1-131.2 Matthieu 18.3
18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo Marc 10.17-10.31 Ezéchiel 33.31 Actes 16.30 Matthieu 19.16-19.30 Luc 6.46
19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus Jacques 1.17 Job 15.14-15.16 Hébreux 7.26 Luc 11.13 1 Timothée 3.16
20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem Exode 20.12-20.17 Romains 13.9 Galates 3.10-3.13 Romains 7.7-7.11 Esaïe 8.20
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea Philippiens 3.6 Luc 15.29 Luc 18.11-18.12 Marc 10.20-10.21 Matthieu 19.20-19.21
22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Luc 12.33 Matthieu 6.19-6.20 Luc 10.42 Matthieu 19.21 Luc 16.9
23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde Ezéchiel 33.31 Luc 21.34 Luc 8.14 Marc 10.22 Job 31.24-31.25
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt Proverbes 11.28 Proverbes 30.9 Jérémie 5.5 Proverbes 18.11 Psaumes 10.3
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Matthieu 23.24
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri Luc 13.23
27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum Jérémie 32.17 Matthieu 19.26 Luc 1.37 Job 42.2 Genèse 18.14
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te Marc 10.28 Luc 5.11 Matthieu 9.9 Philippiens 3.7 Matthieu 4.19-4.22
29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei Marc 10.29-10.31 Matthieu 19.28-19.30 Luc 14.26-14.28 Matthieu 10.37-10.39 Deutéronome 33.9
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam Matthieu 12.32 Job 42.10 Hébreux 13.5-13.6 Psaumes 37.16 Psaumes 119.72
31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis Psaumes 22.1-22.31 Esaïe 53.1-53.12 Matthieu 20.17-20.19 Daniel 9.26 Zacharie 13.7
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur Luc 23.11 Jean 18.30 Marc 14.65 Matthieu 27.28-27.30 Matthieu 27.2
33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget Matthieu 16.21 1 Corinthiens 15.3-15.4 Luc 24.21 Matthieu 27.63 Luc 24.7
34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur Marc 9.32 Luc 9.45 Jean 16.1-16.19 Luc 24.45 Jean 10.6
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans Jean 9.8 Luc 19.1 Marc 10.46-10.52 Actes 3.2 Matthieu 20.29-20.34
36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset Luc 15.26 Matthieu 21.10-21.11
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret Matthieu 2.23 Jean 19.19 Jean 1.45 Actes 2.22 Actes 4.10
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei Matthieu 9.27 Matthieu 15.22 Luc 18.39 Matthieu 22.42-22.45 Esaïe 11.1
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei Luc 18.15 2 Corinthiens 12.8 Jérémie 29.12-29.13 Luc 18.38 Matthieu 26.40-26.44
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum Marc 10.48-10.52 Matthieu 20.31-20.34
41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 1 Rois 3.5-3.15 Romains 8.25 Philippiens 4.6 Matthieu 20.21-20.22
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit Matthieu 9.22 Luc 7.50 Luc 17.19 Luc 8.48 Matthieu 8.3
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo Luc 5.26 Jean 9.39-9.40 Esaïe 43.7-43.8 Psaumes 107.8 Matthieu 11.5

Cette Bible est dans le domaine public.