Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 27.25     

Actes 27.25
Vulgate


1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis AugustaeActes 25.25 Actes 10.1 Actes 25.12 Actes 18.2 Actes 27.11
2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone ThessalonicenseActes 19.29 Actes 28.16 Actes 21.1-21.3 Actes 20.4-20.5 Luc 8.22
3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agereActes 24.23 Actes 28.16 Actes 27.43 Esaïe 23.12 Matthieu 11.21
4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrariiActes 4.36 Actes 27.7 Actes 13.4 Actes 11.19-11.20 Matthieu 14.24
5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est LyciaeActes 6.9 Actes 13.13 Actes 21.39 Actes 2.10 Galates 1.21
6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eamActes 28.11 Actes 27.1 Actes 6.9 Actes 18.24
7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum SalmonemActes 27.21 Tite 1.5 Actes 2.11 Tite 1.12 Actes 27.12-27.13
8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa 9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur PaulusNombres 29.7 Lévitique 23.27-23.29 Lévitique 16.29-16.31
10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatioActes 27.31 Amos 3.7 Actes 27.20-27.26 Actes 27.41-27.44 Actes 27.34
11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebanturActes 27.21 Apocalypse 18.17 2 Rois 6.10 Ezéchiel 3.17-3.18 Exode 9.20-9.21
12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorumPsaumes 107.30 Actes 27.8
13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant CretamPsaumes 78.26 Job 37.17 Luc 12.55 Cantique 4.16
14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquiloMarc 4.37 Jonas 1.3-1.5 Ezéchiel 27.26 Exode 14.21-14.27 Psaumes 107.25-107.27
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamurActes 27.27 Jacques 3.4
16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham 17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebanturActes 27.29 Actes 27.26 Actes 27.41
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum feceruntJonas 1.5 Actes 27.38 Actes 27.19 Philippiens 3.7-3.8 Luc 16.8
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proieceruntLuc 9.24-9.25 Marc 8.35-8.37 Jonas 1.5 Job 2.4
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostraeEphésiens 2.12 Jonas 1.11-1.14 Ezéchiel 37.11 Exode 10.21-10.23 Jonas 1.4
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturamGenèse 42.22 Actes 27.33-27.35 Actes 27.9-27.10 Actes 27.7 Psaumes 107.5-107.6
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navisActes 27.25 Actes 27.36 2 Corinthiens 1.4-1.6 Actes 27.34 Actes 27.44
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservioActes 23.11 Actes 5.19 Romains 1.9 Daniel 6.16 Hébreux 1.14
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecumActes 23.11 Esaïe 43.1-43.5 Genèse 18.23-18.32 Matthieu 10.28 Actes 9.15
25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihiRomains 4.20-4.21 2 Timothée 1.12 Actes 27.21-27.22 Nombres 23.19 Luc 1.45
26 in insulam autem quandam oportet nos devenireActes 28.1 Actes 27.17 Actes 27.29
27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem1 Rois 9.27 Jonas 1.6 Actes 27.30 Apocalypse 18.17
28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim 29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieriActes 27.17 Hébreux 6.19 Actes 27.26 Actes 27.30 Psaumes 130.6
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendereActes 27.16 Actes 27.32
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis2 Thessaloniciens 2.13-2.14 Actes 27.21-27.24 Actes 27.11 Jérémie 29.11-29.13 Actes 27.42-27.43
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam exciderePhilippiens 3.7-3.9 Luc 16.8
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribitMatthieu 10.30 1 Rois 1.52 Luc 21.18 Marc 8.2-8.3 1 Timothée 5.23
35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducareMatthieu 15.36 Actes 2.46-2.47 2 Timothée 1.12 2 Timothée 1.8 Luc 24.30
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibumActes 27.22 2 Corinthiens 1.4-1.6 Actes 27.25 Psaumes 27.14
37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sexActes 2.41 Romains 13.1 Actes 7.14 1 Pierre 3.20
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mareJonas 1.5 Matthieu 6.25 Hébreux 12.1 Matthieu 16.26 Job 2.4
39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navemActes 28.1
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litusEsaïe 33.23 Actes 27.29-27.30
41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi marisEzéchiel 27.26 1 Rois 22.48 2 Chroniques 20.37 Actes 27.26-27.29 2 Corinthiens 11.25-11.26
42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeretProverbes 12.10 Marc 15.15-15.20 Luc 23.40-23.41 Ecclésiaste 9.3 Psaumes 74.20
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exireActes 27.3 Proverbes 16.7 Actes 23.24 Actes 23.10 Actes 27.31
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terramActes 27.22 Actes 27.24 1 Pierre 4.18 Amos 9.9 Actes 27.31

Cette Bible est dans le domaine public.