Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 8     

Actes 8
Vulgate


1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos Actes 7.58 Actes 5.40 Actes 5.33 Actes 22.20 Actes 8.4
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum Genèse 23.2 Actes 10.2 1 Samuel 28.3 Genèse 50.10-50.11 Jean 11.31-11.35
3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam 1 Corinthiens 15.9 1 Timothée 1.13 Galates 1.13 Philippiens 3.6 Actes 9.21
4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum Actes 8.1 Actes 15.35 Matthieu 10.23 1 Thessaloniciens 2.2 Actes 11.19
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum Actes 6.5 Actes 21.8 Actes 8.40 Actes 8.35-8.36 1 Corinthiens 1.23
6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat Actes 13.44 Jean 4.41-4.42 2 Chroniques 30.12 Matthieu 20.15-20.16
7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt Marc 16.17-16.18 Actes 5.16 Matthieu 10.1 Matthieu 11.5 Marc 9.26
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate Esaïe 35.1-35.2 Actes 13.52 Romains 15.9-15.12 Luc 2.10-2.11 Psaumes 96.10-96.12
9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum Actes 5.36 Actes 13.6 Jean 7.18 Exode 7.11 Exode 8.18-8.19
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna Actes 14.11 Actes 28.6 Ephésiens 4.14 Jérémie 8.10 1 Corinthiens 1.24
11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos Galates 3.1 Actes 8.9 Esaïe 44.25 Esaïe 47.9-47.13 Esaïe 8.19
12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres Actes 2.38 Actes 1.3 1 Pierre 3.21 Matthieu 28.19 Actes 2.41
13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur Actes 19.11 Actes 8.6-8.7 Luc 8.13 Jean 8.30-8.31 Actes 3.10
14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem Actes 8.1 Galates 2.9 1 Thessaloniciens 2.13 1 Thessaloniciens 3.2 Actes 15.4
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum Actes 2.38 Philippiens 1.19 Jean 16.23-16.24 Matthieu 18.19 Jean 14.13-14.14
16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu Matthieu 28.19 Actes 2.38 Actes 19.2 1 Corinthiens 1.13-1.15 Actes 19.5-19.6
17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum Actes 6.6 Actes 9.17 Actes 19.6 Hébreux 6.2 Actes 8.18
18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam Matthieu 10.8 2 Rois 8.9 Ezéchiel 13.19 2 Rois 5.15-5.16 1 Timothée 6.5
19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum Luc 14.7-14.11 Actes 8.9-8.11 Matthieu 18.1-18.3 1 Corinthiens 15.8-15.9 Jean 5.44
20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri Daniel 5.17 Actes 2.38 Matthieu 10.8 Apocalypse 18.15 Zacharie 5.4
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo Josué 22.25 Hébreux 4.13 Ezéchiel 14.3 Apocalypse 2.23 Apocalypse 20.6
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui Daniel 4.27 Esaïe 55.6-55.7 2 Timothée 2.25-2.26 Jonas 3.9 Luc 11.9-11.13
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse Proverbes 5.22 Esaïe 58.6 Hébreux 12.15 Jean 8.34 Lamentations 3.5
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis Exode 8.8 Nombres 21.7 Jacques 5.16 Exode 10.17 1 Rois 13.6
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant Actes 28.23 Actes 20.21 1 Pierre 5.12 Actes 18.5 Actes 28.28
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta Actes 5.19 Actes 27.23 Hébreux 1.14 Actes 12.23 1 Chroniques 22.16
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem Psaumes 68.31 Jean 12.20 Psaumes 87.4 Sophonie 3.10 1 Rois 8.41-8.43
28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam Deutéronome 17.18-17.19 Esaïe 1.1 Proverbes 8.33-8.34 Colossiens 3.16 Psaumes 119.99
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum Actes 11.12 Actes 10.19 Actes 16.6-16.7 1 Timothée 4.1 Osée 6.3
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis Ephésiens 5.17 Matthieu 15.10 Matthieu 13.19 Apocalypse 13.18 1 Corinthiens 14.19
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum Romains 10.14 Proverbes 30.2-30.3 1 Corinthiens 14.36-14.37 1 Pierre 2.1-2.2 Esaïe 35.8
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum Esaïe 53.7-53.8 1 Pierre 2.21-2.24 Jérémie 51.40 Jean 1.29 Psaumes 39.2
33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius Esaïe 53.12 Esaïe 53.8 Psaumes 22.15 Esaïe 5.23 Psaumes 22.30
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo Matthieu 13.36 Matthieu 15.15 Matthieu 2.2-2.4
35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum Actes 18.28 Luc 24.27 Matthieu 5.2 Actes 28.23 Luc 24.44-24.47
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari Actes 10.47 1 Jean 5.6 Ezéchiel 36.25 Tite 3.5-3.6 Jean 3.23
37 [] 38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Jean 4.1 Jean 3.22-3.23
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens Ezéchiel 11.24 2 Rois 2.16 Ezéchiel 8.3 1 Rois 18.12 Ezéchiel 11.1
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream Actes 23.23 Actes 21.8 Actes 25.4 Actes 23.33 Actes 10.1

Cette Bible est dans le domaine public.