Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 11     

Juges 11
Vulgate


1 fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad Hébreux 11.32 Juges 6.12 2 Rois 5.1
2 habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es Galates 4.30 Proverbes 2.16 Proverbes 5.20 Proverbes 5.3 Proverbes 6.24-6.26
3 quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur Juges 9.4 1 Samuel 22.2 2 Samuel 10.8 2 Samuel 10.6 1 Samuel 30.22-30.24
4 in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel Juges 10.9
5 quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob 1 Samuel 11.12 1 Samuel 11.6-11.7 Juges 10.17-10.18 1 Corinthiens 1.27-1.29 1 Samuel 10.27
6 dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon 7 quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi Genèse 26.27 Genèse 37.27 Proverbes 17.17 Apocalypse 3.9 Esaïe 60.14
8 dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad Juges 10.18 Luc 17.3-17.4 Exode 8.28 Exode 9.28 1 Rois 13.6
9 Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester Nombres 32.20-32.29
10 qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus Jérémie 42.5 Genèse 31.50 Jérémie 29.23 1 Samuel 24.12 1 Samuel 12.5
11 abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha 1 Samuel 10.17 Juges 20.1 Juges 10.17 1 Samuel 11.15 1 Samuel 23.9-23.12
12 et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam Deutéronome 2.26 Nombres 21.21 2 Rois 14.8-14.12 Nombres 20.14 Deutéronome 20.10-20.11
13 quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam Genèse 32.22 Nombres 21.24-21.26 Deutéronome 3.16 Proverbes 19.9 Deutéronome 2.37
14 per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon Hébreux 12.14 1 Pierre 3.11 Psaumes 120.7 Romains 12.18
15 haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon Deutéronome 2.19 Deutéronome 2.9 Nombres 21.27-21.30 2 Chroniques 20.10 Actes 24.12-24.13
16 sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades Nombres 14.25 Deutéronome 1.40 Nombres 20.1 Nombres 13.26 Deutéronome 1.46
17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades Nombres 20.1 Nombres 20.14-20.21 Deutéronome 2.4-2.9 Josué 24.9 Deutéronome 2.29
18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Nombres 22.36 Deutéronome 2.1-2.8 Nombres 20.22 Nombres 21.4-21.13 Nombres 33.37-33.44
19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium Nombres 21.21-21.35 Deutéronome 3.1-3.17 Deutéronome 2.26-2.36 Josué 13.8-13.12
20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Josué 13.15-13.32 Néhémie 9.22 Deutéronome 2.32-2.34 Psaumes 136.17-136.21 Nombres 21.23-21.25
21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius 22 et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem Deutéronome 2.36
23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius 24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem Nombres 21.29 1 Rois 11.7 Josué 3.10 Deutéronome 18.12 Michée 4.5
25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum Michée 6.5 Nombres 22.2-22.21 Deutéronome 23.3-23.4 Josué 24.9-24.10
26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Deutéronome 2.36 Juges 9.22 Juges 8.28 Deutéronome 3.6 Josué 23.1
27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon Genèse 31.53 1 Samuel 24.15 Genèse 16.5 Genèse 18.25 1 Samuel 24.12
28 noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat 2 Rois 14.11 Proverbes 16.18
29 factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon Juges 3.10 Juges 6.34 Nombres 11.25 1 Samuel 16.13-16.15 1 Chroniques 12.18
30 votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas Genèse 28.20 1 Samuel 1.11 Nombres 30.2-30.16 Ecclésiaste 5.4-5.5 Ecclésiaste 5.1-5.2
31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino 1 Samuel 1.28 Deutéronome 23.18 1 Samuel 14.44 Lévitique 27.11-27.12 1 Samuel 1.11
32 transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius Juges 2.18 Juges 1.4 Juges 3.10
33 percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Ezéchiel 27.17 Deutéronome 2.36
34 revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos Exode 15.20 Jérémie 31.4 Juges 11.11 Juges 10.17 Psaumes 68.25
35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero 2 Samuel 13.30-13.31 Genèse 37.34-37.35 Lévitique 27.28-27.29 Genèse 37.29-37.30 Actes 23.14
36 cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis 2 Samuel 18.19 Romains 16.4 2 Samuel 19.30 Actes 21.13 Juges 16.28-16.30
37 dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis Luc 1.25 1 Samuel 1.6
38 cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus 39 expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Juges 11.31 1 Samuel 1.28 1 Samuel 2.18 1 Samuel 1.22 Lévitique 27.28-27.29
40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor 1 Rois 9.25 Juges 5.11

Cette Bible est dans le domaine public.